Previous - Next
Click here to hide the links to concordance
Ecclesiastico
breves
Pro more
versus hic vides,
Lector, boni
quos consule
Et simplices non
despice!
Fuco carent, non
Aonis
Sunt fonte loti,
non olent
Cirrhae poeticum
nemus,
Sed saucium
Christi latus.
Hos si probe perpenderis
Et saepe
cogitaveris
Poenas, quibus
redemptus es,
Fortasse non
fastidies.
Spondeus hic
frequentius
Iambi locum pes
occupans
Nec displicebit;
est enim
His dimetris
accommodus.
Lenis gradus
demissius,
Ferocius
citatior
Profertur, ergo
lentior
Est substitutus
crebrius.
Nemo modis
pungentibus
Rabie litis
perstringitur,
Sed hoc, cor
ardens in Deum
Quod
sublevat, depromitur.
Previous - Next
Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
IntraText® (V89) Copyright 1996-2007 EuloTech SRL