- HYMNOS
- AD CHRISTUM NOCTIS ET MATUTINO TEMPORE
Previous - Next
Click here to hide the links to concordance
O Christe,
mortis senseras
Cum tempus, quod
praefixeras,
Sopore depressos gravi
Amicos excitaveras.
Qui pressi maestitudine
Et nocturna formidine
Gravati, somno largius
Victi tristes indulserant.
Hos tecum sumens obviam
Ivisti turmis hostium,
Quorum dux Iudas osculo
Illis te spurco
prodidit.
Interrogans quem
quaererent,
Retro cadebant perfidi,
Vocis tuae potentia,
Caelesti vi perterriti.
Hinc permissi cum surgerent
Tibique vincla necterent,
Aurem Petrus servo secat,
Quem mox sanasti saucium.
Capi volens sic
ductus es
Ad Iudaeorum
praesules,
Consputus,
caesus, turpibus
Affectus et
conviciis.
Solus relictus
asseclis
Fugatis probra
plurima
Es passus, sannas
et iocos,
Ac falsa
testimonia.
Petrus, cui mens
flagrans erat,
Te prosecutus,
audiens,
Num de tuis
esset, negat
Te ter, sicut
praedixeras.
Hunc intuens
flentem facis,
Condonans, quod
deliquerat,
Suis plus aequo
viribus
Infirmis qui
confiderat.
Per haec tormenta, saeviter
Quae tota nocte pervigil
Afflictus
toleraveras,
Clementer nos
hic visites!
Ne desertores perditi
Ad hostes simus nec tibi
Iudae iungamur osculo,
Hoc adiumento fac tuo!
Sed ut Petiro da lacrimas,
Quae nostras culpas abluant;
Cor paenitens in sedulis
Tibi sit iunctum fletibus,
Veniam qui nobis impetrent
Tuisque iussis
alligent,
In hac donec
vita sumus,
Nos a te numquam
separent! Amen.
Previous - Next
Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
IntraText® (V89) Copyright 1996-2007 EuloTech SRL