Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Andrzej Frycz Modrzewski
Commentatoriorum de Republica emendanda

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

CAPUT I.

 

Legem iniustis esse positam.

Quanta bonorum morum uis sit quamque et publicae et priuatae res eis contineantur ac sine eis nec homines priuati parere, nec magistratus recte imperare possint, superiore libro satis, ut uidemur, exposuimus. Nunc de legibus, quibus iudicia exerceantur, scribendum duximus. Ac illud quidem perspicuum est, si casta educatio, uerecundia, probitas, puri et sancti mores uigerent in aliqua republica, in ea legibus minime opus esset, non enim leges scribuntur bonis uiris, qui moderatione et moribus, non metu parent honestati. Uerum ea est hominum  peruersitas, ea impudentia et licentia malefaciendi, ut durissimis legibus opus sit, quibus gliscenti malitiae contraeatur, exundanti licentiae quasi obices oppanantur et effundenti sese improbitati fraena iniiciantur. Atque hoc ita constituto consequitur et illudi legum pluralitatem et seueritatem in aliqua republica magno argumento esse prauae educationis hominum, infoelicis indolis et malitiae quotidie increscentis. Cui cum magistratus cortrauenire studet, cogitur leges ferre accuratius ac poenas subinde magie ac magis exacerbare. Dicamus igitur, quales oporteat leges esse et quis earum finis.

 




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

IntraText® (V89) Copyright 1996-2007 EuloTech SRL