Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Andrzej Frycz Modrzewski Commentatoriorum de Republica emendanda IntraText CT - Text |
Postea sequantur leges de contractibus, ex quibus obligationes nascuntur, quae quidem pars latissime patet. Vix est enim aliqua hominum inter ipsos actio, quae non emptione, uenditione, permutatione, donatione, conductione, locatione, stipulatione, fideiussione, mutuo, commodato, deposito, pignore et id genus aliis contineatur.