|
... Orator deliberat sive in statu
definitivo, quid sit res, sive in statu qualitatis, qualis sit res; semper aut
rem ipsam esse praesupponit vel talem esse, vel hoc esse, vel si esset, hoc vel
talem futuram esse. Ceteroqui rem, quae non est, non facit esse. Historicus
vero multo magis restrictus est, ea enim dumtaxat, quae fuerunt vel sunt,
commermorat ac secus, si cetera, quae esse potuerunt, comminiscatur, aut
rnentietur fideque, qui scopus praecipuus historici est, carebit, aut certe hoc
a poeta usurpabit, ut si contiones sermonesque introducat; non qui habiti sint,
sed qui haberi potuerunt, quod in Sallustio, Livio et Thucydide animadvertes.
Hoc enim proprie ad poetam pertinere postea declarabimus.
Alio modo poeta res, quas imitatur, tractat,
non enim imitatur, ut sunt, sed ut esse potuerunt vel esse debuerunt, ita ut
iis aliam quandam attribuat exsistentiam easque quodammodo secundo creet. Poeta
enim et materiam quidem, et argumentum potest non supponere, sed simul quasi
per quandam creationem et materiam condere, et formam rerum. Quod enim dicendo
imitatur, non imitatur iuxta Aristotelem secundum illud, secundum quod est, sed
secundum illud, secundum quod non est, sed potuit esse, ut Vergilius Aeneam
imitatur non iuxta illud, iuxta quod fuit, sed iuxta illud, iuxta quod potuit
esse, sed re vera non fuit. Numquam enim fortasse in Thracia fuit, numquam
Troiam defendit, numquam cum Graecis pugnavit (iuxta enim alios Troiam potius
Graecis prodidit), numquam cum diis est collocutus, numquam cum Didone, numquam
cum Aceste congressus, numquam
Elysios invisit campos; haec tamen
attribuuntur Aeneae a Marone. Non enim imitatur Aeneam, prout fuit, sed iuxta
hoc, prout debuit esse aut potuit, iuxta regulam veri perfectique herois.
Itaque creat quodammodo secunda vice Aeneam. Immo possunt poetae (quod comicis
necesse est accidere, ut docebimus) sine ullo historiae ac entis fundamento
fabulam confingere et ea penitus, quae esse dumtaxat potuerunt, conscribere
simulque et opus, et argumentum, et materiam operis condere, id quod nulli
scientiae nullique penitus arti convenit. Neque enim statuarius lignum aut
lapidem, neque faber quispiam ferrum vel aes, neque sutor corium, neque aliae
artes atque artifices id condere possunt, circa quod versantur vel quibus
naturam ipsam imitantur. Solus poeta id suo quodammodo condit, circa quod versatur.
Dicendo enim imitatur et dicendo creat, ut res apprehensa a poematis lectore et
cognita, prout est obiectum ipsius cognitionis, sit terminus et proprius
effectus poeticae molitionis, prout res ilia cognoscitur a legente iuxta eum
modum, iuxta quem vel secunda vice exsistit, vel iuxta eum potius, quo
exsisteret, si exsisteret omni modo, quo exsistere posset, et interim per
dictum poetae exsistit. Quocirca magno iudicio ingenioque veteres Graeci poetae
nomen w παρα του
ποιειν deducunt dubia significatione faciendi et
rursus fingendi, seu ut Aristoteles, imitandi. Cum enim ad naturam poetae
proprium et aequale non reperirent nomen, invenerunt nomen duarum
significationum, faciendi et fingendi, quorum utrumque sigillatim sumptum non
exprimit utique vim poetae, collectim vero, ut mihi quidem videtur praeter
mentem Aristotelis, Scaligeri Pontanique nostratis, et eam exprimit penitus, et
discrimen artis poeticae a ceteris artibus penitus illuminat. Ita enim fingit
poetica seu imitatur, ut id faciat, quod imitatur, et quasi de novo condat, non
ut ceterae artes, quae imitantur tantum et fingunt, non vero faciunt,
praesupponunt enim vel materiam, vel argumentum, vel saltern hoc, quo
irnitantur. Solus poeta est, qui suo quodam modo instar Dei dicendo seu narrando
quidpiam tamquam exsistens facit illud idem penitus, quantum est ex se, ex toto
exsistere et quasi de novo creari. Eo enim ipso, quod imitatur rem, non iuxta
illud, iuxta quod est vel fuit, sed, ut Aristoteles docet, iuxta illud, iuxta
quod potuit esse vel debuit esse, extrahit illam ex puro potentiae statu in
purum quendam statum actus, hoc est in statum exstistendi ex statu posse
exsistere. Solus
enim poeta de rebus etiam, quae non sunt, loquitur, ac si vere exsisterent,
immo affir-mat eas exsistere, et quidem sine mendacio. Quod quomodo fieri possit, postea docebimus. Exsistere
autem dicitur id suo quodam modo, cuius exsi-stentiam affirmare non est
mentiri. Atque hoc est, nisi fallor, quod Aristoteles in libro de Poetica
cap. 7 acute insinuavit. Primo enim cum ipso capitis initio id docuisset, quod
iam fuse explicavimus, non poetae esse facta esse proprie narrare, sed
quemadmodum vel geri quiverint, vel verisimile etc., cum deinde praetulisset
historicae facultati poeticam, quo fit, ut sapientius atque prudentius poesis
historia sit, subdit statim rationem, quae ad rem nostram mire facit.
"Siquidem", inquit, "poesis circa ipsum universale plurimum
versatur. Quid enim aliud est versari poesin circa universale nisi ex statu
universalium extrahere rem in statum individui exsistentis, seu potius, ut se
ipse explicat Aristoteles, spectare in aliquo, non quid dixerit vel fecerit,
sed quid conveniat illi dicere vel facere, vel quid potuerit dicere vel facere,
et interim non esse contentam hac speculatione et quasi universali doctrina
(hoc enim et philosophus, et orator aeque tractare potest, et in thesi saepe
debet), sed statim hoc idem particulari alicui personae applicare et narrare
tunpliciter hoc earn dixisse vel fedsse, quod tantum potuit vel debuit dicere vel
facere. Quare statim subdit Aristoteles: "id quod spectat poesis, cum
no-mina imponat" et alibi: "solius", inquit, "poetae est
dare nomina", ut sit certa quadam ratione in hoc quoque similis Deo poeta,
qui cum res creat, ut d. Paulus docet: vocat ea, quae non sunt, tamquam ea,
quae sunt, creando mmirum ea, quae non erant. Nam ut Peripatetici docent,
et Platonici asserebant, Deus iuxta essentias, seu universalia rerum praedicata
et generales ideas, condit, quidquid condit.
Sit ergo poetica ars, quae entia dicendo
imitatur non iuxta, iuxta quae sunt, sed iuxta ea, iuxta quae esse vel debent,
vel possunt, velverisim iliter exsistunt, vel exsistebant, vel exstiturae sunt.
Qua in definitione, quod ad aliqua attinet,
ab Aristotele ceterisque auctoribus, ut clare fatear, dissentio. Primum enim
satis stricte Aristoteles et angustius, quam par est, poeticam definivit dicens
earn esse imitationem humanae actionis. Quaero enim: An non poeta Horatius est,
cum fontem Blandusiae imitatur?
O fons Blandusiae splendidor vitro...
An non Homerus
poeta est, cum ranarum et murium pugnam describit? An non poeta esset, qui
rerum naturam sub certis involucris veritatis et iuxta ea, iuxta quae potuit
esse, describeret? Maluimus ergo latius assignare argumentum poetices, ens
ipsum, hoc est res omnes etiam entia rationis comprehendendo, circa quae
exerceri posse poetam et debere postea ex ipso Aristotele demonstrabimus. Ducti
vero sumus auctoritate Marci Tullii ut ex hac paupertate in totius entis
hereditatem poeticam assereremus, qui ita diserte, ceteroqui orator ipse et
poeticae parum amicus, et quidem in ipso de perfecto oratore libro dicit:
"Est enim finitimus oratori poeta, numeris astrictior paulo, verborum
autem licentia liberior, multis sententiam omandi generibus socius ac paene par
(sed superiorem esse postea ostendemus); in hoc quidem certe, prope idem,
nullis ut terminis circumscribat aut definiat ius suum, quominus ei liceat
eadem ilia facilitate et copia vagari, qua velit". Deinde non ea solum
entia argumentum esse poeseos, quae exsistebant vel quae exsistunt (Aristoteles
enim actiones iam quasi praeteritas humanas poesi assignat pro obiecto), sed
etiam quae exsistent vel exsistere poterunt. Cur enim aliquis non possit
conscribere poema de Antichristo vel de iudido Dei extreme, vel de futuro statu
caelestis beatitatis et istius modi argumenta vel ad epicum genus, vel ad aliud
quodpiam referre? Invenio tamen duas rationes explicandi Aristotelem: alteram,
quod in praesenti de Poetica libro non universe de poesi videatur agere,
sed de certis dumtaxat, hoc est de perfectissimis speciebus poeticae, epopoeia,
tragoedia, comoedia, quorum sane argumentum aliud non est, quam vita et
actiones humanae, ut paulo post dilucebit. Ad haec dici verisimiliter potest
existimasse Aristotelem actiones humanas non esse quidem adaequatum poeseos
argumentum, sed magis ordinarium, seu potius praecipuum et princeps, ad quod
cetera obiecta seu res referantur et per respectum ad illud sint etiam verum
poeseos obiectum quasi per analogiam attributionis. Sic contingit pictori in aliqua tabella pastorem vel
agricolam, vel quempiam alium depingenti. Is enim principale argumentum habet
pastoris ipsius personam. Pingit tamen oves, circum gramina, silvas, rivulos,
quia haec spectant ad ipsum, quem depingit, pastorem.
Quod facilius intelleges sane, si ad aliam
partem similitudinis nostrae de divina pictura, quam initio capitis afferre
coeperamus, attenderis. Deus enim se ipsum in rebus creatis imitaturus, etsi ipsius
imitationis vel picturae totam sibi proposuerit universitatem, hominem tamen
quasi praecipuam divinitatis imitationem sibi seposuit, in quo totius natura
mundi tamquam in ultimo et praecipuo opere perficeretur. Sapientissimus ergo
pictor ille primum immensa ilia imaginaria spatia quasi tabulam universitatis
depingendae sibi proponit, tum deinde more pictorum a regione faciunda exorsus
est. Extendit itaque aërem, suspendit ignem, clausit litoribus maria, fixit
terram, diffudit campos, erexit montes, depressit valles, intexuit silvas,
aperuit fontes, effudit flumina, explicavit supra caelum, totam denique primam
illam picturae artem, quam opticam vocant, suis expressit lineamentis. Ubi
eras, inquit ipse ad Iob, quando ponebam fundamenta terrae? Indica mihi, si habes
intellectum, quis posuit mensuras eius, si nosti? Vel quis tetendit super earn
lineam? Turn vero ad alteram se picturae partem contulit, quam floridam vocant, et
hunc communem hominis locum mira florum, foliorum, frondium, fructuum,
herbarum, radicum, pulporum varietate coloravit domumque hanc publicam his
quasi Babylonicis tapetibus et aulaeis exornavit. Turn ad tertiam picturae
partem accessit, quam pictores et Aristoteles in libro De coloribus
artem opaci et clari appellat, accessit. Tincto itaque in aurorae coloribus
penicillo incepit primo sensim lento ductu purpureum depingere diei et noctis
confinium, mira arte quadam tenebras luce attemperante, inde vivacioris luminis
liquore imbuit calamum et paulatim ad mediae maturitatem diei lucem adolescere
facit, inde in vesperam vergens punicei splendoris nota pingit aërem ac demum
eundem caligine noctis quasi linea nigra adumbrat. Quam artem admiratus divinus
poeta canit: Tu fabricatus es auroram et solem. Ego Dominus, et non alter,
formans lucem et creans tenebras. Turn vero claro opacoque mundi perfecto
ad quartam se picturae partem "contulit", quae in animantibus
depingendis sita est, ut ea, quae vacua primum pinxerat, civibus et inquilinis
impleat. Pingit itaque in terra
quadrupedia, pisces in aqua, in aëre volucres, in igne pyraustas et
salamandras. Illic, inquit Ecclesiasticus, praeclara opera et
mirabilia, varia bestiarum genera et omnium pecorum et creatura beluarum.
Neque vero quintam neglexit partem, quam
φαντασίαν appellant, totque in his
ipsis ad admirationem spectantia effinxit sphinges, hippocentauros, sirenas,
hydras, minotauros, capricomos, gryphas aliaque innumera in eadem universitatis
tabula ad vivum expressit. Postremo se ipsum optime imitaturus perfecta ita
tabulae ipsius regione in medio vivam sui imaginem collocavit: HOMINEM. Atque
hoc est, quod in historia Mosaica primae molitionis rerum, cum cetera quasi
obiter pictoris instar locorum longinquitatem et opticam tabulae pingentis
expressisset, hominem picturus Faciamus, inquit, hominem ad imaginem
et similitudinem nostrum.
Quemadmodum igitur in hac universi pictura,
quam simillimam poesi diximus, cetera praeter hominem
πάρεργα sunt et quasi episodia, ita prorsus
in poesi praecipuum argumentum erit homo, reliquae res creatae accessorium
dumtaxat obiectum et non nisi propter ornamentum et opticam quandam praecipui
obiecti apparentiam. Pone enim divinam Maronis Aeneidem tibi ob oculos:
hic perfectissimi principis in tabula epopoeiae efficturus imaginem, quasi
alter quidam imaginarii ducis deus et molitor, primum illi veluti in tabula
theatrum erigit et regionem instar pictoris duplicem circum pingit, quae pars
in epico genere vocari potest cosmographia maris et terrae lib. I:
Multum ille et
terris iactatus et alto,
et alibi
addens etiam caelum:
Cum freta, cum
terras omnes, tot inhospita saxa
Sideraque...
Aliis vero
in lods solum depingit mare:
... magnas obcuntia terras
Tot maria intravi duce te...
et:
... caelum
undique et undique pontus...
Interdum solam
terram (lib. V):
... tonitruque
tremiscunt
Ardua terrarum et campi...
saepe vero simul maria, terras, caelum (lib. I):
Despidens mare
vclivolum terrasque iacentes
Litoraque et latos populos...
... maria omnia mecum
Atque omnes pelagique minas caelique ferebat (lib. VI),
Terrasque tractusque maris caelumque profundum...
Interdum vero
statuit Aeneam in silva, interdum iuxta montes, interdum in pratis, in
collibus. Quod ad maria vero, in Siculo
et Libyco mari lib. I, in Aegeo, in Cretico, in Adriatico lib. III, in Siculo
rursum lib. V et in Tyrrheno ad finem eiusdem, inde in lib. VII in mari Tusco, lib.
VIII in Tiberi et X. Quod ad terras, rursus totum illi orbem in tres partes
divisum pro theatro actionum exstruit: Africam in lib. I et IV, et initio V, Asiam in II
et III, Europam in reliquis libris. Atque haec est prima pars imitationis
poeticae.
Secundo,
accessit etiam ad secundam partem picturae, quae est peristrommatographia.
Exprimitur interdum a Marone Aeneae
silvis scaena
coruscis,
alicubi
apud ilium Aeneas introducitur
Adspectans
silvam immensam,
alibi
deducit ilium in
... locos
laetos et amocna virecta
Fortunatorum nemorum sedesque beatas.
Neque tertiam
partem neglegit picturae. Primo, multis in locis
Iamque
rubescebat radiis mare et aethere ab alto
Aurora in roseis fulgebat lutea bigis,
secundo, opacis:
Vertitur interea
caelum et ruit oceano nox.
Quae duo et in
aliis minoribus exprimit:
... radiisque
ardentem lucis et auro
ipse manii quatiens ostendit ab aethere nubem;
At mihi caeruleus supra caput astitit imber
et:
... ponto nox
incubat atra...
Inde depicto opaco magna arte horribilius reddit
sequens clarum:
Intonuere poli et crebris micat ignibus aether.
Tertio
demum, depingit propinquum:
...
portusque patescit
Iam propior templumque apparet in arce Minervae
et longinquum:
... refugitque a
litore templum.
Quarto,
abunde satis et illam partem expressit, quae in animalibus depingendis sita
est. Primo, in aëre lib. I:
Aspice bis senos laetantcs agmine cygnos;
secundo, in terra lib. I:
... tres litore cervos
Prospicit errantes; hos tota armenta sequuntur
et lib. III:
Quattuor
hic, primum omen, equos...
Tondentes campum late, candore nivali...
tertio, in aqua serpentes illos exprimit lib.
II mira arte:
... immensis orbibus angues
Incumbunt pelago pariterque ad litora tendunt;
Pectora quorum inter fluctus arrecta iubaeque
Sanguineae exsuperant undas;
quarto, Chimaeram in igne monstraque Tartari
lib. VI.
Quintam etiam partem, quam phantasticen
pictores appellant, tum in metamorphosibus expressit lib. I Cupidinis in Ascanium,
Veneris in nympham, lib. V Iridis in vetulam Beroën et Somni in Phorbantem, lib.
VII Allectus in nutricem, lib. XII Iuturnae in Metiscum, tum etiam in
figuris exprimendis monstrosis: lib. IV Famae, lib. Ill Harpyiarum, lib. IV Atlantis montis. Lib. vero VI ilia quam
phantastica:
Terribiles visu fonnae...
Centauri in foribus stabulant Scyllaeque biformes
Et centumgenunus Briareus ac belua Lernae
Horrendum stridens flammisque annata Chimaera,
Gorgones Harpyiaeque et forma tricorporis umbrae.
Corripit hic
subita trepidus formidine ferrum
Aeneas strictamque aciem venientibus offert.
Vides, ut ad
apparentiam personae, quam depingit, iuxta artem opticam pictorum etiam adhibet
phantasticen in medio monstrorum Aeneam pingens.
Sextam ergo
tandem partem (quam personam pictores appellant vel historiam) aggreditur et in
medio regionis, theatri clari opaci, longinqui propinqui, animantium,
monstrorum medium collocat Aeneam tota Aeneide, ita ut omnia ilia supra
dicta quasi pictor in tabula ad solam rettulerit Aeneae personam. Neque sit
Maro poeta, quatenus ilia pingit, sed quatenus circa Aeneam pingit. Neque enim
pictorem dixeris, maxime, quem vocat Aristoteles heroicum, qui tantum flosculum
aut rivulum, aut iridem sciat depingere. Hoc ergo sensu Aristoteles
actiones humanas dixit esse argumentum poetices, quatenus cetera omnia ad
actiones humanas vel ad hominem pertinent, tamquam ad finem suum. Adicio et
tertiam rationem, duabus superioribus firmiorem fortasse, cur solae actiones
humanae dici possint obiectum poeseos. Ut enim constat ex allatis exemplis,
ceteras res naturales ita imitatur poeta plerumque, ut eas iuxta ea, qualia
sunt, exprimat tantum, ut cum nubem, equum, florem describit. In solis actionibus
humanis est ποιητης; hoc est conditor, non
enim tantum exprimit, sed facit aliquid novi. Ut cum Maro introducit Aeneam in
nube latentem, non condit novam naturam nubis, sed antiquam exprimit, sed
condit novam actionem, hoc est fingit Aeneam in nube antiquae naturae
delituisse et in ea vectum fuisse. Et ut in similitudine, a qua incepimus,
desinamus, respectu ceterarum rerum poeta pictor erit potius quam poeta,
respectu solius actionis humanae iuxta Aristotelem ποιητης, erit, hoc est factor.
|