|
Oportet ergo poetam quam maxime speculari
omnem possibilem perfectionem naturalem in ipsa herois persona, ut omnibus bonis
eum afficiat, quae exigentur vel necessario, vel verisimiliter ad exercitium
ipsius actionis. Actio enim perfecta non esse potest nisi perfecti agentis.
Necesse est autem tribuere illi et bona naturae, et bona fortunae. Bona naturae
sunt alia corporis, iuxta quae perfectissimam Aeneae personam exhibet Maro, nam
et formam ipsam corporis illi attribuit excellentem, quippe qui fuerit natus
sub signo Veneris et Iovis, ob quam causam canit allegorice natum fuisse ex
Venere ab eaque formam lib. I accepisse:
Os humerosque deo similis; namque ipsa
decoram
Caesariem nato genetrix lumenque iuventae
Purpureum et laetos oculis afflarat honores
et robur.
Fert enim humeris parentem cum sacris, et quidem in fine II iterato in montem. Lib.
vero V loricam quandam canit eum detraxisse Demoleo:
Vix illam
famuli Phegeus Sagarisque ferebant
Multiplicem connixi humeris...
Initio III
fruteta a terra avellit. Addit et proceritatem lib. XII:
Ouantus Athos
aut quantus Eryx...
Tribuit et valetudinem. Dormit enim in ripa,
vescitur pomis agrestibus, incolumis tamen semper. Facillime vero sanatur in
XII herba simplici. Celeritatem attribuit. Congreditur enim pedes cum equite
Mezentio; vocem praeterea, quae et in duodecim navibus audiri possit in I et saepe
alias in confertissima turba. Ergo illum in conviviis lib. I comparat lapidi
pretioso auro incluso, venantem e civitate egredientem Apollini in IV; at in
proelio, ubi proceritate et robore opus est, monti, ubi vero celeritate,
torrenti et imbri.
Animi vero bona: ingenium quidem initio VIII,
quod iam examinavimus, et celeritatem enim illi attribuit:
Atque animum nunc huc celerem...,
et ciaritatem, comparat enim illum statim cum
erratico lumine a labro aëneo repercusso. Memoriam vero toto lib. II et III.
Ceteras facultates animi prolixissime expendimus lib. II.
Bona vero fortunae praestantissima illi dat:
Troianum natione ex familia deorum, nobilitatem a Priamo, divitias Asiaticas,
affinitates regum, uxores optimas, liberos felices, duo regna, victorias,
gratiam apud homines, famam 15 libro I:
... fama super aethera notus,
dignitatem regis, legislatoris, pontificis,
auguris, imperatoris, denique omnia.
|