|
Eadem in his etiam consideranda, cum illa
tamen differentia, ut universalitas non tantum bonorum, sed etiam defectuum vel
a natura, vel a fortuna servetur, eaque duplex, et distributiva singularum
personarum, et collectiva omnium, misceanturque interdum in certis personis
certa quaedam bona cum vitiis, ut varietas in hoc perpetua servetur. Expende
interim potissimum descriptionem personae Didonis, Acestis, Heleni, Latini
regis, Euandri, Chlorei sacerdotis. Turni, Mezentii, Camillae, Entelli,
Daretis, Pandad et Bitiae, Polyphemi, Caci, Herculis et disce quam maxime in
his decorum esse servandum et saepe rem parvam descriptam mirifice facere ad
expressionem vivam ipsius personae, ut:
... olli ingens barba reluxit
... magna ossa lacertosque
Ora modis ... pallentia miris
...nudique humeri...
Ingens sanguineus...
Habent etiam gratiam epitheta: miserrima
Dido, pius Aeneas. Hoc etiam in phaenomenis divinarum personarum vel geniorum
peculiariter observo posse nos in illarum descriptionibus multum immorari, immo
etiam in descriptionibus personarum rararum, ut magi, auguris, sacerdotis,
regis, ducis. Ut enim communiter homines ceteris neglectis personis iis solis
inhiant oculis, sic lector naturaliter prolixiorem earundem imitationem
postulat, ut eas quasi ante oculos habeat. Potissimum autem habenda cura est
etiam de vestibus, ut singulis personis quam aptissimae dentur semperque
perfectissimae iuxta universalem ideam. Euander ergo, antiqui moris homo,
Et Tyrrhena pedum circumdet vincula plantis;
Tum lateri atque humeris Tegeaeum subliget ensem
Demissa ab laeva pantherae terga retorquens.
Nec non et gemini custodes limine ab alto
Procedant gressumgue canes comitentur herilem!
Paulo aliter Acestes incedat:
Horridus in iaculis et pelle Libystidis
ursae.
At Aeneas otiosus lib. IV in veste acu picta,
in proeliis vero ordinaria utatur. Sacrae vestes exquisitissime sunt
describendae, quales habes lib. XI in Chloreo, populares enim oculi libenter
has consectantur. Horum autem omnium regulae bonorum corporis vel defectuum
desumantur ex fontibus aetatis, sexus, consuetudinis et ceteris lib. III
explicatis. Maxima cura adhibenda in vestitu deorum. Sic. lib. I Veneris:
... pedes yestis defluxit ad imos.
Ubi admirare iudicium Maronis, quamdiu enim fuit
specie nymphae, succinctam fecerat! Huc pertinent arma, quae thoraces
appellamus, stemmata, clipeorum caelaturae, insignia galearum, equorum phalerae
et cinctus. Quae monemus non describenda esse in proelio, cum fervet Mars, nisi
breviter fortasse, sed in lustratione, qualem habes in fine VII et initio X.
Lustratio enim non est tam pugnae, quam habitus militaris et supellectiiis
ipsarumque personarum ostentatio.
|