|
Ornatam iam egregie personam in loco aliquo
statuamus! Is
enim et agenti ipsi, et actioni necessarius. Duplex autem est: universalis vel
particularis. Universalis est theatrum quoddam actionis heroicae. Is est
mundus. Vide enim a Marone collocatum Aeneam, non in terra modo, sed etiam in
aëre, immo in nube, tum in aqua libris prioribus sex, dein in terra libris
posterioribus, immo etiam in inferis lib. VI,
immo et in caelo collocat illum per sermonem Iovis lib. I et XII. Theatrum
tamen ordinarium exhibuit illi breviter:
... et terris iactatus et alto.
In terris rursus omnibus, in Asia libro II,
in Africa I et IV, in Europa libris reliquis. Triumpho re vera cum Marone meo,
qui omnem possibilem universalitatem etiam in hac parte servavit. Particularis
vero locus est, cum eum nunc in nemore aliquo, nunc in monte, nunc in flumine
ponit. Duplex adhuc locus est: alter naturalis, ut spelunca, mons, silva, et
haec exquisitius etiam, maxime si amoena sint, imitanda erunt, sub hac regula
universali, ut quanto rariora erunt vel certe amoeniora et admirabiliora, tanto
diutius describantur. Sic spelunca lib. VI, sic Amsancti valles lib. VII,
infernus et Elysii campi lib. VI, silva lib. IX. Alius vero locus est
artificialis, ut civitas, templum, portus, qualem describit lib. I. Hoc etiam
universaliter tenendum est, ut quasi gratia illustrandae actionis et propter
necessitatem similia describantur; ceteroqui perdunt gratiam et puerilitatis
arguunt. Contra, si brevissime
describantur, mirifice afficiunt:
Errabat silva in magna ... (lib. VI)
...iacuitque per antrum
Immensum... . (lib. III)
Ante urbem in luco... (lib. VIII).
Vide, quam addidit amoenitatem actioni ex
loco! Sicut e contrario, maestae et tragicae actioni locus horridus assignandus
est, ut poenis inferorum in VI. Ipse enim locus, ut et in picturis contingit, nescio
quomodo illuminat et personam, et actionem. Placet mini, nescio cur, illud:
Primus ab
adversa conclamat mole Caicus.
Placet Acestes
ex monte contemplans in V itemque Aeneas e scopulo naves Troianas. Placet Turnus initio IX in valle sedens. Annota
praeterea nomina quoque locorum antiquissima consideranda esse! Possunt enim
dare opportunitatem multarum fictionum, ut ingeniosissimo Maroni montes vel
portus: Caieta, Misenus, Palinurus, dederunt occasionem horum omnium
sepeliendorum in iisdem locis. Quare et hic sollertem oportet esse poetam, ut
nomina fluviorum, montium, nemorum, civitatum aliorumque huiusmodi vel traducat
ad appellandos homines, vel e contrario, nomina personarum traducat ad
appellandas res, sicuti Ardea civitas dedit occasionem fabulosae illius
metamorphosis. Immo et vetustioribus poetarum herbarum nomina, fontium, florum,
ut narcissi, hyacinthi, dederunt occasiones plurimas texendi fabulas. Effectus
etiam naturales illi quidem, sed rari et extraordinarii locorum certorum eandem
praestabunt opportunitatem quaedam theologica confingendi. Sic Maro ex Amsancti
vallibus, quod olerent gravissime, sumpsit occasionem fingendi ibi esse
spiraculum inferni, sicut ex motu Inarimes et incendio Aetnae naturali fingendi
sub Aetna iacere Enceladum, sese in latera vertentem. Similia etiam poterit
audere Christianus epicus, dummodo id faciat ad normam possibilium contentorum
in Bibliis et cum iudicio probabilitateque. Consideranda praeterea in
loco commoditas ad agendum, longinquitas, propinquitas, longitudo, altitudo,
profunditas, spatium, angustiae, celebritas, antiquitas resque in eo gestae, id
vero totum ad exornandas ipsas actiones et captandam fingendi occasionem. In
illis vero quam maxime immorari debet, quos raro vel quales homines viderunt,
vel quos horrent maxime, vel in quibus vellent commorari. In horum descriptione
maximi poeta ingenii Papinius Statius ita excelluit, ut in huius particulae
epicae descriptione non reliquos modo poetas vicerit, sed etiam ipsum Maronem
victurus fuisse videatur, si illam divinam locorum universalitatem in Thebaide
comprehendisset, quam divinissimus Maro comprehendit. Nulla enim est pars
naturae, quam non descripserit et quodammodo rursus non condiderit, ut eius Aeneidem
iure merito soleam appellare mundum novum, sive orbes caelestes spectes,
sive elementa eorumque regiones, sive cosmographiam trium orbis partium, sive
inferi et Elysiorum camporum descriptionem. Papinius tamen in iis singularibus,
quos descripsit, miram assecutus est maiestatem. Proinde in hoc solo magnopere
tibi illum commendamus.
|