|
Circa tempus tam sunt licenter universales
poetae, ut illis liceat actionem herois magnam in plures diducere annos,
etiamsi uno anno fortasse peracta fuerit. Sic chronographi colligunt Aeneam
eodem anno venisse in Italiam, quo Troia capta fuit. Eum tamen adventum propter
maiestatem actionis peritissimus sui iuris poeta in plures annos distulit.
Ratio huius est, quia poetae est rem imitari, ut esse potuit, non ut fuit,
dummodo verisimiliter potuerit esse. Licet praeterea aevum actionis magnae
immiscere priori vel posteriori aetati, in aliqua saltem parte, sicut Maro
Aeneae saeculum posterius cum priori Didonis trecentis antecedens annis
confudit de industria, ut finem quendam suae poesi praefixum assequeretur,
nimirum, ut in ipso Aenea, quasi per quoddam vaticinium vel praesagium, semina
futuri inter Romanos et Carthaginenses odii praeiaceret et maximi omnium
bellorum Punici utriusque fundamenta poneret. Hoc enim etiam et similia ad
pulchritudinem fabulae spectant, ut docebimus. Hic autem ex occasione huius
particularis unam valde necessariam ex Aristotele addisce doctrinam, quomodo
respondere poeta possit, si illud illi obiciatur tamquam peccatum, quod contra
historiam actionis magnae vel contra historias alias aliquid, etiam
impossibile, confingat. Quomodo enim v. g. possibile fuit Aeneam cum Didone
trecentis ante annis vivente colloqui? Vel, quomodo possibile fuit Aeneam in
Libya iaculari cervos, cum ibi nulli cervi sint? Ait ergo Aristoteles c. 23:
"Tametsi peccemus semper in his, quae secundum artem sunt, si quae fieri
nequeunt, confingamus, recte tum id factum se habebit, si propterea eiusdem
finem assecuti fuerimus". Et paulo post: "Si ergo finem magis minusve
assequi contigerit, peccatum vero in his, quae circa artem sunt, fuerit,
nequaquam satis recte id fiet". Ex quibus verbis collige: Si impossibilia
confingantur a poeta, per illa tamen possit assequi finem, qui est proprius
artis poeticae, v. g. imitari heroem fundantem regnum, strenuum iaculatorem,
providum rerum victualium et liberalem erga suos, tunc hunc poetam non peccare
in arte sua, assequitur enim finem in illa. Impossibile enim est peccare in
aliquo et assequi finem rectum in illo. Sic ergo impossibilem rem confingit
Maro, nempe iaculationem in Africa cervorum et commercium Aeneae cum Didone,
non peccat tamen in his ut poeta, per haec enim assequitur finem suum imitatus
heroem fundantem Romanos eorumque simul bella praeiacientem et strenuum
iaculatorem ergaque suos providum. Dices ergo: Licebit etiam introducere
ideales personas, etiamsi impossibile sit illas agere, v. g. loqui vel volare
Vigilantiam. Respondeo ridiculam esse obiectionem, neque enim per tale
impossibile assequeretur poeta suum finem, qui est imitari humanas actiones,
deinde volare Vigilantiam est impossibile negativum simpliciter et absolutum.
Cervos vero iaculari in Libya vel Aeneam loqui cum Didone est impossibile
privativum, seu potius non simpliciter impossibile, sed tantum ex suppositione,
supposito nimirum, quod iam Dido non vivat neque cervus ullus sit in Libya.
Ceteroqui possibile est Aeneam loqui cum Didone vivente et cervos in Libya
iaculari, si ibi essent. At volare Vigilantiam est simpliciter impossibile,
nulla enim est habilitas naturalis in illa, cum non sit ullo modo principium
agens, sed sit aliquid agentis.
Sed redeo ad tempus. In eo serva
universalitatem et collectivam, et distributivam, partire saeculum in lustra,
haec in annos, hos in quattuor sua tempora, haec rursus in menses, menses in
dies, dies in ortum, meridiem, occasum. Actionem vero ipsam non te oportebit
putide distribuere in tempora, sicut Statius et Claudianus, qui ferme quotidie
describunt ortum et occasum solis, sed si quando nimirum id ipsa actio vel
modus actionis postulabit. Cessent in hieme bella et navigatio, vere
recalescant, ferveant in aestate, autumnum foederibus sanciendis, pestiientiis
dabis. Mane vigilans exsurgat heros, sero quietem petat, noctem dabis
conviviis, somno, stratagematis, somniis, divinis phaenomenis, diem vero
negotiis et operi. Huius vero ortum et occasum, et ceteras temporum partes ex archetypo
naturae ita describes, ut etiam superes. "Exemplar enim", inquit
Aristoteles c. 23, "superare poetam oportet". Diem vero serenum
plerumque faries, ut illustrior quodammodo ad publicam mundi lucemam appareat
actio, nisi aliud postulet vel historia, vel ipsa actionis maestitudo, sicut
Lucanus fedt nubilum obducens diem Pharsalicae pugnae.
|