|
In hac
imitatione accipe aliquot regulas!
I. Duplicia
esse: alia naturalia, ut saxum, quod proicit Turnus, alia artificialia, ut
tela, gladii, quo etiam pertinet rerum supellex:
Arte laboratae vestes ostroque superbo,
Ingens argentum mensis caelataque in auro
Fortia facta patrum.
II. Illorum maxime delectare imitationem
instrumentorum, quae vel sunt artificialia, habent tamen similitudinem aliquam
cum naturalibus rebus, ut equus Troianus:
... saltu super ardua venit
Pergama et armatum peditem gravis attulit
alvo (eiusdem generis sunt naves illae in V et initio X, habentes speciem
centauri, pristis, leonis, chimaerae, galea Turni), vel quae sunt naturalia,
versantur tamen in confinio quodam instrumenti artificialis, qualis illa est
cassis ex rictu leonis.
III. Duplicia adhuc sunt instrumenta, alia
actionis ipsius, quibus utimur agendo aliquid, ut ensis, alia vero sunt imperii
ad alienas actiones imperandas, ut sceptrum regis, vexillum. Utrumque genus
illuminatur vel ab auctore:
Illiadumque labor vestes..
vel ab usu alterius olim personae. Sic basta
Turni quondam,
Actoris Arunci spolium,
et
... sceptrum, Ilione quod gesserat olim.
Expendenda praeterea materia, forma,
magnitudo, figura, color, usus, efficacitas, habilitas ipsius instrumenti.
IV. In utroque genere, maxime tamen in
instrumentis actionis, utendum est copia et varietate. Itaque proeliantibus
varie variis danda sunt pila, dolones, spicula, falaricae, cateiae, gaesa,
spari, saxa, lampades, conti, gladii, rursus teretes mucrones, vem Sabellum,
glandes plumbeae, currus falcati, virgata sagula, torres obusti, praeusti vero
sudes. Singulorum vero usus addendi, quasi ex patria institutione, ex arte,
officio, condicione et ceteris fontibus supra explicatis:
... teretes sunt aclydes illis
Tela, sed haec tento mos est aptare flagello;
Laevas caetra gerit, falcati conuninus enses.
V. Instrumenta
saltem ipsi heroi et praecipuis personis talia sunt condenda ab epicis, quae et
naturam ipsam, immo et artem superent, et ex idea universalissimae perfectionis
fabricentur. Habeat Aeneas clipeum a
Vulcano fabricatum,
... unum omnia contra
Tela Latinorum...
Habeat Latinus
equos
... spirantes
naribus ignem,
Turnus vero
ensem quidem a Vulcano item factum et Stygia aqua tinctum, equos vero,
Qui candore
nives, anteirent cursibus auras.
Hoc etiam fabulose Homerus et Maro
expediverunt et rei mirabilitatem in deos rettulerunt. Hoc enim ipsa ratio
difficilis postulat, ut lib. II monuimus.
VI. Pulcherrimum illud est, si praeter
naturalem perfectionem addat poeta instrumento agendi felicitatem quandam. Sic
Turnus:
... numquam frustrata vocatus
Hasta meos!...
Dedit idem Maro Mezentii equo:
... bellis hoc
victor abibat
Omnibus.
Vel certe si
attribuamus instrumentis infelicitatem:
Confixique suis
telis...
Dido etiam
in IV ensem Aeneae recondit:
... non hos
quaesitum munus in usus.
Talis est
balteus Pallantis, qui Turnum, et galea, quae Euryalum prodidit. Illud vero
pulcherrimum est, cum simul instrumentum et agens, olim "simul felices,
ilico quasi sympathia quadam fiunt infelices. Sic Mezentius in X equum
alloquitur:
Rhaebe diu etc.
Viximus. Aut
hodie...
Ultor eris mecum aut...
Occumbes pariter...
Dictum factum.
Aeneas enim basta interficit equum statimque et dominum.
|