|
Hic maxime
sudandum est omnibus poetis, ut se et ingeniosissimos simul, et magno iudido
praeditos, et enthusiasticos praestent, ut ipso modo ita illuminent actiones,
nihii ut a lectore exigatur. Non voco autem hic modum actionis ritum, ut:
... ter socios
pura circumtulit unda
neque
consuetudinem:
... vina
coronant,
- aliud enim mos
est, aliud modus - neque artem:
... telum summa
librabat ab aure,
sed voco modum
vim quandam vel energiam, vel etiam remissionem vel languorem.
I. ergo modus est acrimonia, quam
vehementiam, vivacitatem vel efficaciam appellare potes. Haec vel est in una
persona agente:
Rursus in arma feror mortemque miserrimus
opto, habet autem gratiam, cum intercedit dissentaneum, ut cum decrepito Priamo
armanti sese et iaculanti tribuit vivacitatem quandam Maro in II. Iucundum
illud est in Anna decrepita:
... illa gradom studio celerabat anili,
vel est inter duos, quo in genere divinum est
illud lib. II:
Ecce autem elapsus Pyrrhi de caede Polites,
Unus gnatorum Priami, per tela, per hostes
Porticibus longis fugit et vacua atria lustrat
Saucius. Dium ardens infesto vulnere Pyrrhus
Insequitur, iamiamque manu tenet et premit hasta,
vel est unius
cum pluribus lib. IX:
At Nisus ruit in
medios solumque per omnes
Volscentem petit, in solo Volscente moratur.
Quem circum glomerati hostes hinc comminus atque hinc
Proturbant. Instat non segnius ac rotat ensem
Fulmineum, donec Rutuli clamantis in ore
Condidit adverso et moriens animam abstulit hosti,
vel est plurium
cum pluribus, ubi maxime elaborandum est epico:
... haeret pede
pes densusque viro vir,
Stat. 8 Theb.:
Iam clipeus
clipeis, umbone repellitur umbo,
Ense minax ensis, pede pes et cuspide cuspis.
In hoc maxime certant
omnes epici, ut quam plurimos, distinctissime tamen agentes exprimant.
Statius lib.
VII:
Certat opus
ferri sternuntque alterna furentes
Hippomedon Sybarin Pylium, Periphanta Menoeceus,
Parthenopaeus Ityn; Sybaris iacet ense cruento,
Cuspide trux Periphas, Itys insidiante sagitta.
Haec Statius.
Sed in ipso proelii ardore numquam assecutus est divinum vatem in XI, ubi et
conatus, et actio, et effectus imperatorum, militum, equorum, telorum, pulveris
ipsius, umbrae conflictus cernitur:
Connixi incurrunt hastis...
Agilitas etiam,
celeritas, vis, conatus ille Turni me exsternant:
Alte sublatum
consurgit Turnus in ensem
Et ferit.
II. modus est
languor et remissio actionis:
Ora modis...
pallentia miris;
Bis conatus erat casus effingere in auro,
Bis patriae cecidere manus...
Hoc maxime in
morientibus imitandum vel in timentibus, vel aliquid praesagientibus (in XII):
Genua labant,
gelidus concrevit frigore sanguis.
Tum lapis ipse viri vacuum per inane volutus etc.
Illud ibi
mirare:
Ac velut in somnis
etc.
... nequiquam avidos extendere cursus
Veile videmur et
in mediis conatibus aegri
Succidimus...
Sic Turnus...
Divinum
illud in V:
Entellus vires
in ventum effudit...
|