Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Maciej Kazimierz Sarbiewski
De perfecta poesi, sive Vergilius et Homerus

IntraText CT - Text

  • LIBER IV.  DE ALIA QUADAM UNIVERSALITATE ANALOGIAE, SEU ATRIBUTIONI RERUM PERTINETIUM AD IPSAS ACTIONES POSSIBILES
    • CAPUT IX IMITATIO POSSIBILIS NUMERI
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

CAPUT IX

IMITATIO POSSIBILIS NUMERI

Numerus quoque mirum in modum actionem illustrat. Conatum enim et vim, et energiam repraesentat:

Bis Tusci Rutulos egere...
Bis reiecti armis...

Habet autem gratiam, cum huiusmodi conatum non sequitur effectus (lib. II):

... quater ipso in limine portae
Constitit atque utero sonitum quater arma dedere;
Pergimus immemores tamen...

Sic moriens Dido ter frustra e stratis erigitur, ter frustra Aeneas Creusam in II et Anchisem in VI amplectitur, ter Mezentius frustra obequitat Aeneam, ter Daedalus effingit Icarum.

Illustrat etiam numerus et ceteras res, non solam actionem:

... templum ... centum sublimc colunmis.
Quinquaginta intus famulae...

Lorica trilex, septies compactum scutum etc.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License