|
Explicatur particula quaedam elegantiae poeticae
quoad inventionem, in qua excellunt Statius et Claudianus
Haec particula
imitandi actionem est repraesentatio effectuum consequentium ad ipsam, quorum
cognitio mirifice facit ad ipsam etiam cognoscendam. Effectus enim ipsi, quasi
signa et stemmata ipsius actionis, excitant ipsam phantasiam, ut cognitis illis
statim etiam nobis ipsam actionem imaginemur, sicut aliquis viso fumo
naturaliter imaginatur ibi esse ignem. Multiplices vero sunt hi effectus:
Ordinarie
consequentes et hi etiam illustrant actionem non leviter:
Volvitur
Euryalus leto pulchrosque per artus
It cruor, inque humeros cervix collapsa recumbit.
Vides, quam
actionem ipsam, si ita loqui licet, moriendi efficacius expressit per effectus
consequentes, quam si eam expressisset per directam ipsius actus moriendi
naturam, v. g. si dixisset: 'mortuus est' vel: 'anima illius separata est a
corpore'. Nota autem universalem doctrinam omnes illas actiones per solos
effectus consequentes exprimi debere, quae ex natura sua sunt invisibiles, ut
actio moriendi, actio irascendi, actiones ceterae voluntatis vel intellectus.
Quodsi effectus visibiles non possunt deseribi, tunc saltem similitudo aliqua
rei visibilis apponenda, ut fedt Maro initio VIII, postquam descripsit
sollicitam cogitationem Aeneae. Addidit enim similitudinem luminis a labro
aëneo repercussi. Interdum tamen et actionis per se visibilis adduntur
effectus, ut magis illucescat vel exaggeretur (lib. II):
... iam proximus ardet
Ucalegon, Sigea igni freta lata relucent.
Secundi generis effectus sunt extraordinarie
consequentes, et tales non temere, sed cum probabilitate fingendi et cum
maiestate efferendi:
Annuit et totum nutu tremefecit Olympum.
... comae divinum vertiee odorem
Spiravere...
Rursus alii sunt proximi effectus et qui
cuique facile occurrunt, et tales non sunt admodum addensandi, nisi forte
ciaritatis gratia, alii vero ulteriores, ex quibus tamen colligitur certo ipsa
natura actionis:
... dederatque comas diffundere ventis.
Potuisset enim dicere: sparserat crines sine
lege, sed effectus ulterior ex re communi singulariorem fecit. Hoc genere
ulterionim effectuum duo elegantissimi poetarum, Statius et Ciaudianus, iilas,
quas describunt, actiones plurimum illuminare solent. Sic Statius, lib. I
describens volatum Megaerae et ex inferis adventum, stipat actionem ipsam
effectibus ulterioribus:
Sensit adesse dies: piceo nox obvia nimbo
Lucentes turbavit equos, procul arduus Atlas
Horruit et dubia caelum cervice remisit.
Alibique nutum
Iovis:
... motu, quo
celsa laborant
Sidera, proclamatque adici cervicibus Atlas.
Claudianus vero:
Oblitae scelerum
formidatique furoris
Eumenides cratera parant et vina feroci
Crine bibunt, flexisque minis iam lene canentes
Extendunt socios ad pocula plena cerastas.
Sicut Statius
rursus de Megaera:
... inamoenum
forte sedebat
Cocyton iuxta resolutaque vertice crines
Lambere
sulfureas permiserat anguibus undas et lib. VII in descriptione templi Martis:
Lacditur
adversum Phoebi iubar ipsaque sedem
Lux timet et saevus contristat sidera fulgor.
Expende et
descriptionem Somni, in qua nullum habet parem! Miri enim sunt illi effectus
ulteriores in ipso dormiente Somno:
... manus haec
fusos a tempore laevo
Sustentat crines, haec comu oblita remisit.
Dein in ceteris
dormientibus: primo illi communes effectus:
... innumerae voces fremitusque virorum
Submisere sonum...
deinde insigniores:
... errare oculi resolutaque colla,
tum proprii dormitantium:
Et medio affatu
verba imperfecta relinqui.
Mox et fulgentes clipeos, et saeva remittunt
Pila manu...
Ille vero ulterior pulcherrimus effectus:
... lassique
cadunt in pectora vultus.
Illustres et
illi sunt effectus, qui etiam ad res inanimas transferuntur, ab actione Somni
ibidem:
... quamcumque
supervolat urbem;
Languida de scopulis sidunt freta, pigrius haerent
Nubila, demittunt extrema cacumina silvae
Illud ultimum
divinum:
Pluraque laxato
ceciderunt sidera caelo.
Rursus alii sunt
effecfus universales, qui adaequate ad actionem consequuntur, sicuti ad vocem
Allectus in VII:
Pastorale canit
signum..
... quo protinus omne
Contremuit nemus et silvae intonuere profundae.
Alter vero est
particularis effectus et quasi selectior, qui magis insignit ipsam actionem et
illuminat, qualis ibidem statim sequitur:
Et trepidae
matres pressere ad pectora natos.
Hi effectus in
causa sunt, cur tantopere placeat Statius et Claudianus, ut exripiam
descriptiones locorum, de quibus iam dixi, et metaphoras ac catachreses, de
quibus lib. VII agendum mihi esset, nisi
rem, plebi grammaticorum cognitissimam, censerem ab arcanis poeticae artis
reiciendam. Satis haec indicasse est parum aliis cognita. Saepe vero uterque
etiam ipsam omittunt actionem vel rem, eius effectu tamquam stemmate contenti.
Statius:
Illi indignantes, queis nondum vomere multo
Ardua nodosos cervix descendit in armos.
... et iam unca manus vitalibus haeret
Ferratique ungues tenero sub corde tepescunt.
... Stygiis emissa tenebris
Mors fruitur caelo bellatoremque volando
Campum operit...
... Taedet saevire corusco
Fulmine; iam pridem Cyclopum operosa fatiscunt
Brachia et Aeoliis desunt incudibus ignes.
Rursus est quoddam genus effectuum
dissentaneorum vel certe tantum ex apparentia verorum, re vera autem falsorum
(lib. III):
Provehimur portu
terraeque urbesque recedunt.
Certat et
Statius cum ingenio Maronis Achilleidos II:
... iam raditur alta
Lemnos et a tergo decrescit Bachica Naxos
Ante oculos crescente Samo...
et lib. I Thebaidos:
Gargara desidunt surgenti et Troia recedit.
... spatiis utrimque aequalibus acti
Adveniunt mediumque vident decrescere campum.
Quo in genere pulcherrimus ille effectus est,
cum attribuitur alteri ex vi casus, quod non debetur. Statius lib. VIII:
Sic obnixa acies panter suspiria firmant
Admotaeque nitent aliena in casside cristae.
Neque minus insignes effectus sunt, qui
proprii naturae sunt, et tamen arte quasi facti finguntur; Ciaudianus de volatu
gruum:
Ordinibus variis per nubila teritur alis
Littera pennarumque notis inscribitur aër.
Vel certe cum necessarius et naturalis
effectus, v. g. conglaciatio fluminis, tribuitur voluntati vel affectui, ut
Claudianus de Hebro:
... exsanguem
glacie timor alligat Istrum,
et Statius de
tigridis pelle inaurata:
... extremos
auro mansueverat ungues
deque caelatura:
Centauros habet
arte truces aurumque figuris
Terribile; hic mixta Lapitharum caede rotantur
Saxa, faces aliique iterum crateres...
Sed de his ac
similibus plura attulimus de variis poetis lib. I De figuris is sententiarum
capite ultimo de Interpretatione. Errant enim, qui his tantum putant
inesse metaphoras aut catachreses.
|