|
Rem suamet natura magnam conclusimus intra angustias
unius capitis, ceteroqui cum deberetur illi spatium duorum librorum, sicuti et
actioni. Non minus enim universalis debet esse imitatio orationis quam actionis
apud epicum, cum diserte Aristoteles doceat cap. 7: "Poeta circa ipsum
universale versatur; universale autem est, quod cui conveniat facere vel
dicere". Quia tamen plerumque in poemate oratio est in ordine ad actionem,
ut cum suos Aeneas adhortatur, suos Turnus, Iuppiter, Iuno, Venus colloquuntur,
maluimus hanc etiam in hac analogia rerum constituere, quam ipsi actioni
attribuimus. Regula autem universalitatis - ut in epico poemate omne genus
orationis includatur: demonstrativum, deliberativum, iudiciale, summum, medium,
infimum, regium, nobile, plebeium, lene, ardens etc. - petenda erit ex iisdem
fontibus exigentiae, quos exacte, nisi fallor, pro universalitate ipsius
actionis libro III exposuimus. In noc porro imitationis puncto magna exstitit
divini Scaligeri diligentia et peculiares ex Marone observationes.
Duplex porro oratio est: quotidiana, qua
utimur familiarissime:
State viri! quae causa viae?
altera elaborata, qualis est Iunonis et
Veneris initio X. Rursus alia principem decet, qui suos in secundis elatos
castigabit, in adversis pusillanimes eriget, ut Aeneas in I, hortabitur ad
ardua, ut saepe alias; altera tyranni, qui magis minabitur, quam loquetur;
altera popularis senatoris, qui vulgares sententias tractabit, ut Drances in
XI; altera imperatoris, qui bellum suadebit, ut Turnus ibidem; altera legati,
qui poscet pacem, ut Ilioneus; altera rursus viri, altera feminae. Haec enim lamentabitur,
conqueretur, petet auxilium, peierabit, diis etiam conviciabitur. Vir semper in
oratione moderatior; iuvenis fervens et abundans, vir plenus, senex vel siccus,
vel garrulus. Amici, necessarii, consanguinei
de omnibus inquirunt: in prosperis gratulantur, in adversis collacrimantur,
patriam, maiores suos commemorant. Miles conviciosus est, iniurioso etiam in
deos sermone;
Dextra mihi deus...
Asiatici garruli, Europaei eloquentes, Afri
vehementes. Cholerici concitato sunt stylo, melancholia sicco, sanguinei
florido, phlegmatici dissoluto et iacenti. Unus quisque in arte sua
loquacissimus, ut et Palinurus videtur. Qui
in dignitate, officio, magistratu sunt, libenter imperant, brevi, nervoso
utuntur sermone; pauperes importunissimi sunt, idem iterant, flent,
obtestantur, adiurant.
Iam vero et
mores considerandi sunt, et morum affectus ipsi. Amans secum ipse disceptabit,
conscientiam sibi solvet, sperabit, desperabit, cogitata dissipabit, nova
inducet, amabit, irascetur, concludet saepe prius, quam cogitet, evertet omnes
affectus in se pervertetque, sensum saepe in oratione non perficiet, plus
affectu quam argumentis aget. Tristis aut tacebit, aut cum eiulatu loquetur, ut
mater Euryali, omnia exaggerabit. Trepidus et metuens mentietur, fortiter
argumentabitur ex veris, finget. Habes autem formas horum omnium in Marone;
quodsi ritus consuetudinesque respicias, habes precatorias in templo vel ad
aras tota Aeneide, immo etiam ipsum hymnum in VIII Herculi sacrum, habes
funebres aliquoties, forenses: in senatu in XI, controversas initio X, civiles
in curia legatorum in I et VII, formulas iurandi, foedera sanciendi, oracula
petendi, responsa dandi, familiariter colloquendi, salutandi, valedicendi,
aliquid simpliciter narrandi, denique in omni genere; habes militares in acie
contiones, comitiales in conventiculis, habes denique orationes hominum,
geniorum, deorum, immo et convicia ipsa, sarcasmos breves, denique omnia
paradigmata humanae orationis. Quare
merito divinissimus Maro ipsi in oratione omni praefertur Tullio, immo omnium
eloquentissimus parensque Romanae eloquentiae statuitur: a d. Augustino lib. X De
civitate Dei, d. Hieronymo Ep. 129 ad Dardanum, a Ludovico in
praefatione ad Georgica, a Macrobio lib. V Saturnalium, a Landino
in sua praefatione, a Politiano in Manto miraculum eloquii vocatur, ab
Antonio Minturno lib. I de Poetica. Insignite vero et penitus ad meum
palatum a divino Scaligero: "Nihil", inquit, "omissum caelesti
viro, nihil addendum nisi ab ineptis, nihil mutandum. nisi ab impudentibus;
omnia signate, ex natura, ex arte, ex eruditione; sententiae, numeri, figurae,
simplicitas, candor, ornatus, incomparabilia.
O monstrum vitio carens!" Macrobius vero lib. V Saturnalium expresse
quater praefert Maronem in eloquentia et arte rhetorica ipsi Tullio, apici illi
linguae humanae. "Quattuor", inquit, "sunt genera dicendi:
copiosium in quo Cicero dominatur, breve, in quo Sallustius regnat, siccum,
quod Frontoni ascribitur, pingue et floridum, in quo Plinius luxuriatur; sed
apud unum Maronem haec quattuor genera reperies, qui eloquentiam ex omni genere
conflavit. In
Cicerone enim unus eloquentiae tenor est abundans et torrens".
Ad haec elogia
doctissimorum virorum nihil habeo ultra, quod addam nisi me animadvertere ipsum
Maronem in eo statu esse, ut si quid illi vel dematur, vel addatur, ilico
mutari orationem eiusque vim et nervum debilitari, nihil autem posse addi, quod
iam non insit, si quis expendat acutissime. Contra - quod mihi licet fateri
familiariter auditoribus meis - etiam illa praecipua, quae sunt in Cicerone,
eiusmodi esse video propter ingentem copiam verborum, ut si duo aut tria verba
demantur, in eodem tamen nervo consistat oratio eodemque modo fluat ingens
illud flument licet ei aliquot guttas detrahas. Hoc certe signum non est summae
omnino perfectionis, vel saltem eius partis parum perfectae, quae iudicium
concernit At ita esse in rebus humanis aliquid constitutum arte, ut nihil illi
detrahi nihil addi possit, nisi ruere incipiat totum vel saltem flaccescere,
divinitatis quaedam particula est et imitatio illius universalissimi entis se
ipso beati et perfecti. Quare sicuti
Plato sapientissimum divinissimumque Homerum vocat, quod omnia, quae in natura
et deo sunt, in suo poemate incluserit, ita multo magis nos eodem aificere
praeconio Vergilium possemus. Re vera enim et orationes ipsamque humanam
eloquentiam magis perfecit et maiorem universalitatem rerum omnium in suo opere
persecutus est. Merito ergo illum Macrobius lib. V rerum naturae comparat,
Scaliger vero ipsam etiam rerum naturam vocat. Statius item non modo divinam Aeneida
fatetur, sed etiam adorat suamque illi Thebaidem quasi in ara concremat;
Iovianus vero Romanae poeticae deum, Vegetius lib. IV divini virum ingenii,
Seneca Epistola 108 tanquam missum oracuo, Columella sidereum vatem,
Martialis lib. XIV immensum, hoc est, qui omnia capiat, illum autem nullus, appellavere.
|