|
Hactenus
explicuimus primam epicae poeseos et praecipuam virtutem: universalitatem; immo
et in communi docuimus, quod illud universale sit, circa quod proprie poeta ut
poeta versari debet, nempe ut Aristoteles docet cap. 7: "Quid conveniat
cui facere vel diceret". Nunc aliquot corollaria ad usum pertinentia
accipe!
I. Si
perfectissimam epopoeiam conficere voles, qualem solus Maro ex antiquioribus
confecit, oportet te omnino non distributive tantum, sed etiam collective praecepta
omnia, hactenus a nobis explicata, omnino servare.
II. Si vero non
universalissimam ideam epopoeiae sequeris, sed universalem dumtaxat in aliquo
genere, puta solum contemplativi vel solum actuosi herois, tum ad rigorem
collectivae universalitatis te non astringes, sed solum is ad distributivam;
potissimum vero, si contemplativum acceperis, puta aliquem ex sanctis patribus
eremitis. Tunc enim praeter certas quasdam actiones geniorum et divinas,
iuvantes vel impedientes, vix aliquae humanae accedere poterunt nisi fortasse
accepturus sis aliquem ex ordine doctorum, confessorum, quibus propria erit
sapientia illa et prudentia in regendis docendisque populis, quae ferme
Homericae Odysseae correspondebit. Pari ratione, si martyrem quempiam
vel heroem, multa religionis vel virtutis gratia passum et actuosum pemtus,
susceperis, procedendum erit, sed longe universalius quoad actiones
extrinsecarum personarum humanarum.
III. Si
acceperis unam dumtaxat in aliquo actionem, quae per se determinata sit ad
certum genus virtutis, solius v. g. patientiae vel paenitentiae, tunc multo
minus servanda erit collective universalitas, nihilominus distributive omnino. Impossibile enim est in parva actione, v. g. in
conversione s. Pauli, omnia illa exhibere universalia: sexum, aetatem,
fortunam, magistratum iuvantium vel impedientium personarum, nisi vel
improbabiliter loquaris, vel monstrosae conficias magnitudinis episodia. Satis
ergo erit in ipso s. Paulo exhibere actiones omnes, contentas in idea
perfectissimae paenitentiae, et actiones ceterarum virtutum, quae cognatae sunt
cum ipsa paenitentia. Stipabis vero hanc actionem paenitendi humanis, naturae,
geniorum et Dei actionibus, prout ipsa perfectio paenitendi postulabit impediri
vel iuvari. Et sic tibi serviet doctrina II et III libri. Iuxta vero IV librum
ipsarum actionum imitaberis circumstantias iuxta ideam universalem unius
cuiusque in singulari distributive, non omnium collectivet puta instrumenti,
loci, temporis, effectuum.
IV. Eadem praecepta, quae dedimus, serviunt
et tragoediae et comoediae, siquidem hae quoque sunt imitationes humanarum
actionum. Minorem tamen requirunt universalitatem, ut Aristoteles docet et nos
libro sequenti ostendemus, propterea quod minorem accipiant herois actionem
calamitosam ad imitandum.
|