|
Quoniam de perfecta poesi agimus eiusque
perfectissima specie epopoeia tamquam ceterarum specierum mensura et regula
(unum quodque enim perfectum in suo genere, ut aiunt philosophii mensura est
ceterorum), inclusimus etiam hic praecepta lyricae et elegiacae ceterarumque,
quoad fundamentum inventionis primum, quod est circa universalia versari.
1. enim elegia
ex prima sui institutione humanas internas actiones, hoc est tristes et
lugubres affectus, dictione imitatur. Itaque cum exprimes tristem aut
querulosum, hoc te effingere oportebit ex idea universali. Postea tamen (ut ait
Horatius in Arte:
Versibus
impariter iunctis querimonia primum,
Post etiam facta est voti sententia compos)
translata est elegia ad amores a Graecis
primum, deinde a Latinis. Exprimunt ergo illi sub suo titulo universalem illam
amantium ideam per amoris, desiderii, inconstantiae, maeroris, desperationis,
infidelitatis ceterosque affectus seque ipsi non ut se ipsos, sed ut impudice
in communi amantes imitantur, ut occulte et cum quadam delectatione vitia,
erroes, incommoda et miserias impudicae vitae edoceant. Hinc somnia, phaenomena,
aphtologiae, lacrimae, metamorphoses, quibus contexunt ipsas elegias, ipsa
demum earum, ad quas scribunt, conficta et quasi universalia nomina affectusque
et actiones expressae, quarum ceteroqui ipsi sibi non fuerunt conscii, sed quos
tantum gratia universalis imitationis adhibuerunt. Quare princeps eorum
Ovidius, cum proclivitatem suam in rem foedam descripsisset, nihilominus de
continentia ita subiungit:
Cum tamen hoc essem minimoque accenderer
igne,
Nomine sub nostro fabula nulla fuit
alibique de Corinnae nomine a se conficto:
Nomine non vero dicta Corinna mihi est
Imperiti sunt ergo grammatici et penitus
naturam poeseos ignorant, quorum tota plebs concitata temeritate paene fustibus
et saxis impetit Propertios, Tibullos, 0vidios, quasi ipsi privatos suae
impudentiae affectus in vulgus edere non erubuissent. Pleni enim sunt
commentarii grammaticorum huiuscemodi conviciis, quibus magis obscurarunt ipsos
poetas, eorum finem et artem penitus ignorantes. Cavendum tamen re vera est
immaturae aetati ab illorum lectione, licet fortasse honestum intenderint
finem, hoc est imitationem calamitosorum amantium.
11. Eadem est ratio in lyrica poesi ipsam
etiam circa universalia versari, cum praesertim lib. III de Characteribus lyricis
docuerimus episodia et universalium tractationes veritatum lyricis esse
proprias. Quodsi aliquando vi enthusiasmi incitati ita particularia tractent,
ut excedant veritatem, v. g. cum Horatius noster ultra rei veritatem laudat
Caesarem, tum sane magis se proprie poetas esse ostendunt. Versantur enim circa
res, non ut sunt, sed ut esse possunt iuxta universalem unius cuiusque
perfectionem. Neque dicendum ullo modo est, quod grammatico alicui occurreret,
tum temporis loqui illos per hyperbolen. Adverte enim unam rem, quam fortasse necdum
advertisti, apud poetas nullas esse prorsus hyperboles poeticas ut poeticas,
vel enim loquuntur exsistere aliquid, quod tamen est impossibile, et tunc non
modo non dicunt hyperbolice, sed in eo nec sunt quidem poetae, ποιητής enim seu conditor est
rei possibilis, vel ergo loquuntur laudantes aliquem exsistentem non aliqua
exsistentia, sed tantum possibilia, et ne tum quidem hyperbolice loquuntur,
sunt tamen poetae in eo, quia non excedunt in dicto propriam et ordinariam
obiecti mensuram, quae est ipsa possibilitas, non exsistentia rei. Itaque etiamsi ibi erit rhetorica vel grammatica
hyperbole, vel etiam mendacium, non erit tamen hyperbole poetica neque
mendacium. Hoc
habes ex Aristotele, qui solus cognovit naturam poetices cap. 23. Docens enim
ibi, quomodo respondere debeant poetae, cum illis obicitur in nimiis v. g.
alicuius laudibus mendacium, ita subdit: "Ad haec, si quis ex parum veris
arguatur, at certe qualia esse decet, solutio sit, id quod Sophocles dixit se
quidem homines, quales esse oporteret, effingere". Huius autem totius
ratio est, quia poeta per se, seu conditor, non circa res particulares et quae
iam sunt, sed propriissime circa universales et ut esse possunt, iuxta ideam
communem versatur. Quam ancoram veritatis Aristotelicae perpetuo tenendam esse
monemus tirones.
III. Eodem modo
iambographis, quorum est proprium maledicere et conviciari, propria est eadem
universalitas. Itaque Ovidius in divinissimo suorum operum in Ibin materiam et
artificium iambographorum consectans maledicit re vera et exsecratur
imprecaturque mala satis aperte iuxta eandem regulam.
IV. Pari sensu
epigrammati imitativo eadem universalitas attribuenda et imitatio possibilium,
nam margitis, mimi et satirae eadem ferme est ratio, quae et epopoeiae,
tragoediae et comoediae. Universim vero singula harum specierum opera eo
perfectiora erunt, quo magis speciem imitationis prae se tulerint, ipsa rursus
imitatio eo perfectior, quo universalior collective vel saltem distributive
exsistet. Haec est illa universalitas a nullo horum, quos legerimus vel
audiverimus, ex Aristotele satis intellecta, ut mirer, vel maxime, ipsum etiam
Scaligerum, qui ex instituto tam grande confecit opus de poeticai nullibi eius
expresse meminisse et praecipuam Aristotelis veritatem dissimulasse. In hoc tamen
summe miror hominem, quod exempla ex Marone potissimum ad eius quodammodo
speciem magno iudicio desumpserit. Illud addo Aristotelem etiam ipsum de hac
eadem universalitate possibilium paulo etiam fusius tractaturum fuisse, sicut
nos fecimus, si exemplum habuisset, quo praeceptum de illa confirmare
potuisset, si, inquam, pro Homero Maronem nostrum habuisset, qui sane maiorem
universalitatis speciem in suo opere prae se tulit, adeo ut iam maior
excogitari non possit.
|