|
Non minus subtiliter quam vere de hac
Aristoteles (cap. 6), cuius doctrinam brevissime in aliquot puncta dividemus:
I. Negat unitatem fabulae esse sufficientenii
quae desumatur ab unitate personae. "Una namque", inquit,"est
fabula", non autem, ut nonnulli putant, si circa unum aliquem sit".
Huius reddit rationem: "Multa enim minimeque determinata genere accidunt,
ex quibus quaedam nullum constituunt unum. Simili ratione unius multae actiones
sunt, ex quibus una numquam actio fiet". Deinde vituperat poetas, qui Theseida
conscripserant et Herculida putantes unam se fabulam conscripsisse, cum
totam vitam Thesei et Herculis descripsissent, rati satis esse, quod unus
fuerit Theseus et unus Hercules. Laudat deinde Homerum et oculatissimum in eo fuisse
docet, quod in Odyssea non compegerit omnes actiones, vel vitam Ulixis.
II. Docet, in
quo consistat ipsa unitas fabulae, nimirum in unitate actionis, qualis erit v.
g. Odyssea, Illas. "Decet igitur", inquit, "quemadmodum
una unius imitatio est in aliis artibus imitatricibus, ita et fabulam,
videlicet quae actionis imitatio sit, unius eiusdemque integrae esse".
III. Dat signa certa, ex quibus colligere
possimus, an in nostro argumento sit vera unitas fabulae.
1. signum, ut sic rerum inter se partes
cohaereant, ut ne ulla quidem vel transferri, vel subtrahi queat, quin totum illud
(hoc est tota fabula iuxta praecisam suam sententiam sumpta, nam de episodiis
postea videbimus) varietur planeque immutetur. Quod enim vel additum, vel
subtractum totum non immutare videtur, nulla quoque eius erit pars. Quasi
diceret earum dumtaxat rerum compositione unitatem fabulae conflari, quae si
adimantur, tota fabula mutetur. Sic mutaretur fabula, Aeneas ut heros navigans
si Carthagine apud Didonem vel apud aliquam similem non hospitareturs,
adimeretur enim pars essentialis fabulae universalissimae, ad quam pertineret
ut Aeneam ut heroem generose ex lapsu paenitentem in fine IV.
2. signum unitatis dat, si ea, quae sunt in
fabula, ita secum sint unita et cohaereant, ut si unum evenit necessarium vel
verisimile fuerit aliud etiam evenisse. V. g. occidit Aeneas Turnum, ergo
necessarium est illos conflixisse singulari certamine, probabile vero prius
etiam campestri et universali; si rursus campestri conflixerunt, ergo probabile
est etiam id fecisse corrogatis aliorum auxiliis; ergo probabile est misisse et
legatos suos Latinum regem ad aliquem principem, et si ad aliquem, maxime
probabile est ad Diomedem. Ergo et aliud probabile Aeneam quoque petiisse
auxilia, et quidem maxime ab Euandro, qui sibi esset affinis; ergo probabile
est ulterius et Tarchonem tulisse Aeneae auxilium, cum id temporis infestus
sibi suisque Mezentius staret a partibus Turni. Hoc autem tam numerosum
auxilium non est probabile corrogasse Aeneam per legatos, sed per se ipsum
praesentem; ergo ipse discessit communitis castris. Ergo probabile est eodem
tempore absente Aenea usum fuisse Turnum opportunitate et naves comburendi, et
castra expugnandi. Et ecce, quomodo ipsa unitas ex connexione unius cum altero
nascitur! Sic enim totam tibi Aeneidem ab ultimo eventu usque ad primam
actionem retexerem, si otium esset.
|