|
1. Capite 22 illuminat pulchra similitudine
unitatem fabulae. "Fabulae", inquit, "narrativae et quae per
numeros imitantur (intellegit epopoeiam), non secus ac in tragoediis actus
habere debent pariterque circa unam eamque integram atque perfectam actionem
versari, principio scilicet, medio fineque constantem, a qua sane velut ab
integro quopiam animali voluptas quaedam particularis proficiscatur".
II. Dat differentiam inter historiam eiusque
unitatem, et fabulam eiusdemque etiam unitatem, quod historiis usitatis
epopoeiae dissimiles esse debent, quae quidem non unius tantum actionis
praebeant notitiam necesse est, sed temporis unius, omnium sane, quaecumque in
eo tam circa unum quam plures contigere, eodem scilicet modo, quo singula
quaeque inter se, ut casu evenit, se habent v. o.: circa idem tempus navale
bellum in Salamine proeliumque Carthaginensium in Sicilia, quae minime quidem
in eundem exitum spectant, quasi diceret duas esse difierentias utriusque:
historiam esse unam unitate temporis, fabulam esse unam unitate actionis;
hiostoriae actiones multas posse spectare diversos eventus, fabulae integrantes
actiones in una magna inclusas ad eundem exitum dirigi.
III. Dat duo
genera unitatis fabulae.
1. genus, cum
actio est una, sed multimembris, id est continens actiones multas, subordinatas
uni. Huius exemplum dat in Iliade parva a quodam conscripta, in qua octo
amplius erant actiones, quae potuissent esse octo tragoediarum argumenta.
2. genus, cum
actio est una paucas sibi alias subordinans; hoc genus posterius unitatis valde
laudat ideoque divinum Homerum appellat, quod in sua Iliade dederit
illius exemplum. "Totum enim", inquit, "bellum scribere minime
est aggressus, siquidem vel nimis magnum evasurum atque adeo perceptu difficile
existimavit, vel si ad iustam magnitudinem perstrinxisset, inculcatum nimia
varietate futurum. Nunc vero belli una dumtaxat parte suscepta pluribus in ea
episodiis usus est, sicuti navium catalogo aliisque episodiis, quibus poesin
ipsam locupletissimam reddit". Suadet ergo non multimembrem accipere
actionem, sed paucis actionibus subordinatis conflatam, ita tamen, ut totum
illius corpus episodiis quasi veste tegatur. Qui enim multimembrem accipiunt
actionem, oportet, ut curta episodia adhibeant, ne opus in immensam excrescat
magnitudinem. Praestat autem curtum habere opus, ut totum vestiatur, quam
magnum, ne non vestiatur totum.
3. genus
unitatis video, quod sine dubio addidisset Aristoteles, si eius exemplum
habuisset, quod divinus noster Maro secutus esti cum actio multimembris quidem
accipitur, immo etiam capax plus quam octo tragoedianm, et tamen tam
artificiose tractantur membra illa, ut aliqua sint aliorum membrorum quasi
episodia; v. g. excidium Troiae in II et omnes actiones Aeneae Troia ardente,
fabricatio navium, discessus in Thraciam, tum in Cretam, tum ad Delphicum
Apollinem, postremo usque in ipsam Siciliam navigatio sunt quidem membra
actionis totius multimembris, quae est Aeneae ex Troia navigatio in Italiam,
non tamen tractantur modo illo, quo tractantur directe perque narrationem
ipsius poetae membra ipsa actionis magnae, sed penitus episodice, hoc est per
sermonem ipsius Aeneae toto lib. II et III. Actiones ergo in his duobus libris
sunt membra essentialia fabulae, ut fabula est obiectum poetae, sed non sunt
essentialia membra ipsius poematis, sive ipsius fabulae prout tractatae a
poeta. Poema enim est fabulae ipsius tractatio, tractatio autem per librum II
et III est penitus episodica. Miro ergo quodam et novo artificio, ab Aristotele
non cognito, et unitatem fabulae servavit simul, et magnitudinem, et eius
multimembrem rationem, et episodiorum copiam unaque opera et corpus magnum
fecit, et episodia tamquam vestem pro corpore magno magna comparavit mediumque
secutus iter inter Parvarn Iliadem et Homericam utriusque virtutibus
participatis, Parvae quidem magnitudine, Homericae vero pulchritudine et
ornatu, vitiis vero utriusque evitatis utrumque superavit utriusque auctorem.
|