|
Valerius Flaccus
Hic unicus inter
Latinos magnum unitatis artificium in Argonauticis secutus est
Papinius Statius
In Thebaide
ne unitatem quidem personarum secutus est, quam ne sufficere quidem ad unitatem
fabulae docuit Aristotes. Quare primis verbis poematis sui paene letale
peccatum commisit:
Fraternas acies
etc.,
quibus et ipso
duorum fratrum argumento epopoeiae naturam iugulavit, quae iuxta Aristotelem
unitatem habere debet fabulae. Sed magis adhuc erga epopoeiam peccavit, quod
non modo non heroem, sed nec heroes quidem imitandos suscepit, sed furiosos
homines et impios in patrem, in matrem, in se ipsos et parricidas. De ceteris
etiam septem ducibus immerito illa et sine iudicio:
Quem prius
heroum, Cliol, dabis? immodicum irae
Tydea, laurigeri subitos an vatis hiatus?
Istine heroes
vel alii similes: Capaneus in Iovem impius, Parthenopaeus temerarius,
Hippomedon ferus, sceleratissimi ceteri? Et sane levius ferendum esset crimen
rei publicae epicae poetarum, si arte ipsa poeseos, ut ceteri faciunt, vitia
illorum obtexisset, at ille sceleratiores se ipsis exprimit. Divinus autem
magister Aristoteles docet epopoeiam esse praestantiorum imitationem et cap. 12
primum praeceptum dat de moribus imitandis, ut probitatem prae se ferant.
Quodsi aliquis, quod attinet ad unitatem personae, defendat Statium exemplo
Homeri illum etiam plures personas in Iliade agentes introduxisse,
noverit is nullam esse personam principalem in Thebaide, in Iliade
vero esse principalem ipsum Achillem, quod ex Aristotele constat cap. 12, qui
cum docuisset unum quemque poetam debere sibi proponere exemplar probitatis,
dat signatum Homeri exemplum: "Velut", inquit, "fortem Achillem,
ut ipse Homerus". Idem satis constat
ex propositione ipsius Homeri:
Iram cane, dea Musa, Pelidae Achillis!
In Achilleide vero voluit se corrigere
Statius, sed ibi quoque peccat contra eandem fabulae unitatem, non enim unam
actionem Achillis, sed totam vitam pangendam suscepit. Quare iactabunde et
insipienter se divinissimo Homero praefert magnitudine argumenti:
...quamquam acta viri multum incluta cantu
Maeonio, sed plura vacant...
Totam ergo vitam suscipit ignarus sui iuris:
... nos ire per omnem
(Sic amor est) heroa velis Scyroque latentem
Dulichia proferre tuba nec in Hectore rapto
Sistere, sed tota iuvenem deducere Troia
et certe, si Ambrosio Calepino credimus,
totam vitam Achillis descripturus erat. Incipit vero ab ipsa pueritia, quam per
duos integros libros, qui soli exstant, persequitur. Neque cuiquam videatur
acerbior in Statium censura nostra, malumus enim cum universali Aristotelis
praecepto sentire, quam cum singulari Statii exemplo.
Silius
Italicus
Non minus contra unitatem actionis peccavit,
qui Hannibalis vitam ab ipsa prima pueritia orditur multaque toto poemate, quae
inter se non satis connexa sunt, non componit, sed spargit.
M.
Annaeus Lucanus
Illum, quem ut heroem descripturus erat,
infelicem exhibet; perpetuo in Caesarem iniurius et declamator magis aut
historicus quam poeta. Res enim penitus, ut gestae sunt, describit, non ut geri
potuerunt, sicut praecepit Aristoteles cap. 7 docens historiam inter et poesin
hanc esse differentiam, quod historia res gestas, poesis, ut geri potuerunt,
describit. Declamat insuper frequentissime contra Aristotelis expressum
praeceptum multaque ex persona sua loquitur contra eundem, qui capite 22:
"Decet", inquit, "poetam ex persona sua pauca dicere, quod in eo
imitator non sit. Itaque vates alii, dum hoc studio semper certant, pauca
interim paucisque in locis imitatione assequuntur. Contra Homerus pauca admodum
praefatus modo virum, modo mulierem, interdum mores aliquos inducit".
|