|
Episodium est ipsa digressio ut autem termini
rerum multi, ita a multis digredi possumus. In poesi autem tria spectari
diximus lib. II: historiam, argumentum et fabulam. Episodium igitur, seu
digressio ab historia, proprium penitus est epicae. In humanis enim actionibus
vix contingere potest, ut perfectissimae sint. Oportet ergo illis affingere
aliquid, ut speciem heroicae, hoc est perfectissimae actionis, habeant.
Primum hoc est
ergo episodium, descensus a particulari ad universalem perfectionis ideam, hoc
est ab historia ad argumentum, sive a peregrinante Ulixe ut Ulixe ad peregrinantem
heroem ut heroem. Hoc genus episodii est essentiale obiectum heroicae poeseos,
sub hac enim formali universalitatis ratione tractatur ab epico.
Secundum genus
episodii est, cum rursus ipsum particulare cum certis circumstantiis loci,
temporis, mediorumque eventuum iam tractatur iuxta illam ideam epici argumenti:
heros navigans. Descenditur enim ab heroe navigante ad Ulixem ut heroem
navigantem, seu potius universalis idea applicatur particulari Ulixi. Et hoc
secundum genus episodii tractatum constituit ipsam fabulae substantiam neque
destruit ipsius unitatem, sed potius constituit.
Tertium genus
episodii est, cum fit descensus vel digressio aliqua ab ipsa fabula ad res
ipsam exornantes apte et commode, et de hoc genere episodii intellegendus Aristoteles
cap. 22, ubi laudat Homerum, quod Iliadem pluribus episodiis exornavit,
v. g. navium catalogo. Hoc genus episodii non constituit quidem unitatem
fabulae, non tamen eam destruit, sed exornat, nam licet actio magna, seu Ilias,
potuerit esse sine enumeratione navium lib. II, sicut etiam apud Maronem
potuerit describi bellum sine lustratione in fine VII et initio X, hoc tamen
exornavit ipsam actionem et Iliados, et Aeneidos. Viso enim
apparatu utriusque exercitus in lustratione lector Aeneidos, nescio quomodo,
vivacius magnificentiusque apprehendit ipsam proelii actionem. Episodium ergo
huiusmodi est instar vestis, decore exornans et illuminans ipsum corpus
fabulae.
Quartum genus
episodiorum est rursus digressio ab episodiis tertii generis, v. g. cum in episodio
tertii generis, seu lustratione armorum, describuntur clipei, galea, thoraces,
et ex occasione digreditur poeta brevissime ad historias in illis exsculptas.
Hoc genus episodii est rursus ornatus tertii generis episodiorum, sicut
fimbriae vel limbi in veste sunt ornamenta ipsius vestis. Sicut enim vestis est
ornamentum corporis, sic fimbria est ornamentum ipsius vestis, atque adeo
fabula tota sumpta cum omni episodiorum genere est corpus quoddam unum, quod
non desinit ideo esse unum, quia est pulcherrime exornatum.
Sume enim
Aeneam; is ut Aeneas fuit, historia est, ut est in idea universali, est primum
episodium, seu digressio sui ad universale; ut est Aeneas tamquam heros, est
fabula, seu digressio sui ab universali, seu potius applicatio sui ad universale;
ut vero est Aeneas accipiens arma a Venere, est episodium, seu digressio sui
tamquam a fabula, hoc est ab Aenea ut heroe navigante; ut rursus gerit clipeum
rerum futurarum notitia pictum, est quartum sui ipsius episodium. Sicque Aeneas
armatus quater a se ipso digreditur, est tamen in se ipso unus.
|