|
Superiori capite ostendimus, a quo digredi
possimus, hoc capita ad quid digredi possimus, ostendemus. Suggeremus enim
materiam episodiorum.
I. Ut docui, digredi possumus ad vitam herois
totam vel eius aliquam partem describendam, intellego autem hoc tantum licere
beneficio episodiorum tertii et quarti generis explicati cap. superiori.
II. Digredi possumus per occasionem aliquam
ad vitas ceterarum personarum; sic lib. XI totam habes miro artificio
descriptam vitam Camillae, familiam, pueritiam, educationem, proelia et mortem.
Similiter digredi possumus ad aliquam partem vitae, sicut lib. VIII digressio
est ad Mezentii crudelitatem, initio III ad vitam et mortem Polydori.
III. Digredi possumus non tantum ad historias
homonym, sed etiam familiarum, brevissime per fictionem aliquam earum origines
indagando. Sic lib. V Cluentiae familiae originem a Cloantho Troiano deducit
aliasque alibi creberrime.
IV. Digredi possumus ad origines urbium. Sic
ex nomine Capys Campanae urbis originem deducit Maro pluresque alias origines
docet in fine VII.
V. Digredi possumus ad historias regnorum,
sicuti ad Venetorum originem et Antenoris regnum divertitur lib. I, et lib.
VIII ad regnum Arcadum, lib. III ad regnum Heleni et Andromachae.
VI. Et magis consentanee digredi poterimus ad
historiam regni, quod v. g. fundat ipse heros. Hoc fecit Vergilius magno
artificio: 1. enim lib. I quasi summulam totius historiae Romanae, 2. lib.. VI
ipsam totam historiam Romanam in enarratione Anchisae usque ad tempora Augusti,
3. in fine VIII historiam rursus brevissime repetit et recapitulat totam.
Deinde historiam totam Augusti verius exsculpit, quam enarrat.
VII. Digrediemur ad aliqua singularia bella
eiusdem regni heroici. Sic initio X digressio fit ad bella Punica in sermone
Iunonis et Veneris.
VIII. Digrediemur ad consuetudines,
caerimonias, mores patrios aliaque huiusmodi, quasi iam antiquitus ab heroe
instituta vel obscurvata. Eiusmodi enim res maximam habent ex antiquitate
gratiam. Sic in V digreditur ad ludos et maxime illum equestrem Troia vocatum.
De aliis consuetudinibus praecepimus lib. III. Praeterea episodice tractari
poterunt et mores exterorum regnorum, habitus, caerimoniae aliaque huius
generis, quorum exempla in Marone luculentissima habes.
IX. Digredi possumus ad fabulas, quae
interdum feruntur, seu ad apocrypha describenda. Hoc enim licere poetae docet
Aristoteles (dummodo nihil fidei vel moribus noceatur!) ita enim expresse cap.
23: "Si de parum veris arguamur, solvendum hoc modo est: at certe ita esse
dicuntur ". Et dat exemplum Xenophanis: "Sed tamen ita contigit, ut
Xenophanes ait: Ferunt haec, quamquam non meliorem fortasse in modum,
nihilominus ita se habuere". Hoc autem fiet exemplo Maronis, qui in
clipeis, in galeis, in portis fabulas Chimaerarum, metamorphosim Cygni, fabulam
Ionis, fabulam Icari episodice depingit.
X. Digredi possumus ad colloquia Dei, beatarum
mentium, earum actiones, naturas, facultates aliaque id genus, sicuti Maro ad
deos deasve.
XI. Digredi possumus ad naturae et artis
operat ut cervum cicurem, columbam epistolam portantem similiaque.
XII. Ad actionis multimembris membra, quod
explicuimus cap. 2.
XIII. Digredi possumus ad invocationem s.
Spiritus vel beatissimae Virginis, poetriarum principis, sicut digreditur Maro
aliquam rem difficuiorem descripturus ad invocationem Musarum. Hoc vero raro
est faciendum, quia ut docet Aristoteles, poetam decet ex persona sua quam
paucissima loqui. Cap. 22 proinde inquit: "Vates Homerus in hoc quoque,
quemadmodum et in ceteris, praecipua laude dignus est, quandoquidem omnium
unus, quid ipsum deceat poetam, minime ignorat. Decet autem poetam ex persona sua
pauca dicere, quod in eo imitator non sit". Adverte hic rem paucis
cognitam invocationem et propositionem, initio poematis fieri solitam, demum
omnem dictionem, quae ex persona poetae propria directe est, non spectare ad
poetam ut poetam. Ratio est, quia in his nihil imitatur, sed tantum se
imitaturum pollicetur vel certe rem iam expressam proponit. Sicut non est
statuarii vel pictoris, tamquam statuarii vel pictoris, collocare imaginem,
altare vel tabulam proponere apte ad aspectum. Tabula enim vel statua etiam in
tenebris vel sine illa collocatione est perfectissima imitatio rei effictae.
Proinde invocationes huiusmodi et propositiones magis spectant ad rhetorem quam
ad poetam, sicut Minervam collocare in arce apte ad aspectum pertinet magis ad
Eurypylum opticum vel geometram, quam ad Phidiam sculptorem. Ideoque non tantum
erunt episodia invocatio et propositio, sed maxime erunt episodia, non erunt
enim partes poematis, seu imitationis ullo modo. Adhibendae tamen sunt, sed
brevissime, ut docet Aristoteles, ne videamur in aliena arte gloriari.
|