|
Consideratis
terminis episodiorum, a quo et ad quem digrediamur, restat ut viam ab illo ad
istum ostendamus, hoc est occasiones, opportunitates, modos episodiorum.
I. Si ad res
futuras digrediamur, harum sunt tres viae. 1. via sermo divinus, solus enim
Deus futura novit. Sic lib. I futuram
historiam Romanam Iuppiter, lib. X Venus et Iuno bellum Punicum praenuntiant.
2. via ad futura digrediendi sunt sermones vel renuntiationes geniorum, multa
enim naturaliter eventura praenuntiant. Huc revocantur eorundem geniorum
picturae, caelaturae, variegaturae, somnia ab illis immissa, portenta, prodigia
aliaque id genus. 3. via ad futura digrediendi sunt vaticinia homonym, qualibus
plenam habes Aeneidem, et potissimum lib. VI (Anchises id facit). Huc
revocantur phaenomena et revelationes vel immediate per Deum, vel mediate per
genios.
II. Si ad res praeteritas digredimur, via
erit excepto Deo vel geniis, vel revelationibus sermones homonym, praesertim
senum, his enim decore tribuitur loquela de praeteritis. Sic Euander lib. VIII
episodice commemorat notitiam suam olim cum Anchise. Huc revocantur sculpturae,
picturae aliaque id genus, ut libri, monumenta, epistolae, quae etiam possent
introduci ab epico, ut mirer hoc solum neglectum fuisse a Marone pertinens ad
vitae humanae negotiationem.
III. Si ad res praesentis temporis, ea per
directa episodia solemus describere. Sicut ludos describit in V, lustrationem
annorum in fine VII, quamquam idem modus etiam rebus praeteritis semel a Marone
accommodatus est initio IX, de promisso Iovis facto Cybelae de conservandis
navibus Aeneae.
IV. Si ad res praesentes tempore, sed loco
absentes digrediamur, praeter sermonem directum et epistolarem video quendam
novum modum, quo repraesentar, possent nimirum si visibiles in aëre species
angeli boni vel mali ita disponant, ut per eas res absens videatur, hocque apte
a poeta describatur. Ita aliqui sanctorum patrum res absentes viderunt, ita
iuxta interpretes nonnullos, Christum cum tentaret, diabolus ostendit ei in uno
loco omnia regna mundi effictis speciebus visibilibus in illo loco vel aëris
parte, ubi Christus stabat; eodem modo nonnulli theologorum docent Christum in
instanti hausisse experimentalem scientiam. Huc pertinent opera magorum, quae
etiam imitandi erit occasio in epica poesi, ut si aliquis magorum eventum
aliquem impediat actionis magnae.
Modi autem digrediendi alii sunt directi, cum
poeta in ipso contextu totius actionis digreditur ad locum aliquem, v. g.
insulam, templum, civitatem describendam, ut de abscissa Sicilia ab Italia
interveniente mari. Alii sunt obliqui, ut cum poeta quasi aliquid aliud agens
episodium instituit. Describens portam templi v. g. in VI narravit totam Icari
fabulam. Alii vero sunt directissimi et quasi ex proposito, cum poeta expresse
proponit se digressurum vel saltem implicite lib. IX:
Quis deus, o Musae, tam saeva incendia
Teucris
Avertit...?
Opportunitas vero episodii duplex est: altera
conficta, cum v. g. confingit poeta nomen alicuius personae (poetae enim est,
ut docet Aristoteles cap. 7, nomina imponere) ex eoque ficto nomine digreditur
ad episodium v. g. derivandae alicuius familiae, ut lib. V:
... Mnestheus, genus a quo nomine Memmi...
... Sergestusque, domus tenet a quo Sergia nomen.
Eadem diximus iam de nomine montium Palinuri,
Miseni, Caietae. Alia vero est opportunitas assumpta et oblata simpliciter v.
g. lib. VI naturali Cumaei antri situ et profunditate utitur Maro tamquam occasione
episodii texendi descendentis illae Aeneae ad inferos. Generalissime vero
loquendo, si episodium erit penitus extraordinarium et mirumi tunc
opportunitatem suam, sive exigentiam sui trahet ex fonte difficilis, de quo
egimus lib. II cap. 6. Si vero texenda erunt ordinaria, tunc trahentur ex fonte
facilis, iuxta caput exigentiae possibilium ordinarie actionum, de quibus fuse
toto libro III. Reliqua, quae de episodiis dicenda essent hoc loco, v. g. de
epiphonematis:
Tantae molis erat Romanam condere gentem vel
de gnomis, quas solent epici ponere post aliquam actionem descriptam, iam
egimus lib. II de Characteribus lyricis et lib. I De sententiarum figuris
cap. 3 et 4.
|