|
Ex unitate autem fabulae et episodiis eam
ornantibus magnitudo consequatur oportet. De hac quaedam ex Aristotele accipe!
1. Necessitatem eius, quam declarat
acutissima similitudine simulque docet ex magnitudine magnificentiam quandam et
pulchritudinem fabulae consequi. "Ad haec", inquit, "pulchrum
sive animal, sive quodcumque ex aliquibus compositum non ordine tantum, verum
etiam congruenti magnitudine constare debet, siquidem ex magnitudine ordineque
pulchrum oritur". Deinde in eadem similitudine pergens docet duo vitia
extrema in fabula vitanda esse: exiguitatem et vastitatem. "Nam sicuti
fieri non potest, ut perexiguum omnino animal pulchrum appareat, quandoquidem
quae in insensibili tempore videntur, eorum visio confunditur pari ratione nec
illud, quod omnino sit permagnum, ipsa enim visio simul fieri non potest totius
illudque totum valde magnum, saltem iuxta aliquas partes, e contemplantium
consideratione elabitur, ceu si decem milium stadiorum esset animal".
II. Docet primo per similitudinem eandem,
secundo etiam per definitionem propriam, qualis debeat esse magnitudo in
fabula: "Quapropter sicuti tum in corporibus, tum in animantibus
magnitudinem inesse decet talem, qualem probe oculis usurpemus, ita et in
fabulis longitudo inerit, quam quidem memoria facile complectamur". Haec
cap. 5 universim de fabulae magnitudine. Rursus vero cap. 22 particularius
docet, quae magnitudo debeat esse fabulae epicae: "Longitudinis",
inquit, "praefinitio sit, ut principium fabulae simulque finis conspici
possit". Essentia ergo huius magnitudinis consistet in mensura quadam
adaequata eiusque correspondentia cum memoria nostra, quae simul possit et initium
fabulae, et eventum totalem reminiscendo comprehendere.
III. Magis adhuc particulariter cap. 5
illuminat hanc magnitudinem deosque terminum huius magnitudinis esse ipsum
eventum fabulae ibique desinere debere poetam, ubi ad commodam fortunam ex
incommoda sive ex commoda ad incommodam perpetua serie mutata fuerit.
Indifierens autem est hoc praeceptum de tragoedia et epopoeia; epopoeiae enim
tenninus est v. G., cum post tot calamitates et dubia bella Aeneas occidit
Turnum, hoc enim ipso ex incommoda fortuna ad commodam iam venit. Tragoediae
autem v. g. ibi finis est, cum Oedipus ex commoda fortuna, in qua ignoravit
suas calamitates et incestum, venit ad incommodam, cum incestum agnoscit.
IV. Docet maiorem esse debere magnitudinem
epopoeiae quam tragoediae: "Differt autem", inquit cap. 22,
"epopoeiae contextus a tragico longitudine"; immo docet plures
tragoedias in una epopoeia includi. Idemque repetit cap. 24 et cap. 16 rursusque cap. 22:
"Quippe", inquit, "proprium epopoeiae est posse plurimum in
magnitudinem excrescere in eaque plures veluti partes transactas
conglutinari". Dat autem rationem: "Quapropter", inquit,
"cum hac praerogativa polleat, tum facilem ad magnificentiam aditum habet,
tum ad auditorem subinde levandum, neque non dissimilibus episodiis cuncta ad
peragendum". Ob eandem rationem cap. 24 negat parem esse unitatem
epopoeiae et tragoediae. Ait enim magis esse unam tragoediam, seu maioris
unitatis, quam epopoeiam, quia plures tragoediae latent in una epopoeia. Vituperat ergo eum, qui in epopoeia rigidissimam sequeretur
unitatem parem tragicae, quae una omnino est. "Quare", inquit,
"si unam isti (id est epici) fabulam composuerint, necesse est eam vel
brevem nimis instarque muris caudae apparere, vel si ad iustae mensurae
longitudinem produxerint, quasi vinum dilutissimum"", ubi docet
magnitudinem in epopoeia maiorem esse ideoque minorem unitatem, sicut e contra
in tragoedia minorem esse magnitudinem ideoque maiorem unitatem. Utrumque autem
pulchrum esse, si sit intra suam magnitudinem, alias turpe futurum, si vel epopoeia
minor, vel tragoedia maior sit, sicuti si formica magnitudinis esset leoninae
vel leo sit parvus instar forvaicae, utrumque enim eo ipso turpe esset.
|