|
Haec rursus ex
unitate et magnitudine oritur. Vocat autem illam Aristoteles (cap. 5) in
concreto totum definitque statim: "Totum est, quod principium, medium
atque finem habet. Principium illud esse dicimus, quod non necessario post
aliud est", v. g. initium fabulae seu Aeneidos, Sinonis fraus in II, quod
non omnino est necessario post aliud. Quandoquidem
concrematio Troiae non est facta a bello praecedente decenni, sed solum a
stratagemate Sinonis per equum ligneum, itaque etsi concrematio Troiae est
necessaria post stratagemai non tamen stratagema est necessario post bella.
Medium autem fabulae dicit esse, quod aliquo est posterius et aliquo prius, v.
g. tota navigatio et dubia bella Aeneae. Finem porro fabulae docet esse, quod
necessario est post omnia, et post quod non necessario sint alia, v. g. in
Aeneide occisio Turni, in Iliade occisio Hectoris. Ex his igitur tribus constat
substantia integritatis fabulae. Nota tamen hic integritatem fabulae constare
materialiter ex principio et medio, formaliter vero ex eventu! Praeterea non
debere eventum omnino ultimatum esse, sed ita ultimumi ut possit habere
rationem ultimi respectu partium praecedentium in fabula. Hic autem est remotio
finalis impedimentorum et totalis in ordine, v. g. ad quiescendum in Italia
secure vel ad exscindendum Iliumi hic occiso Hectore, ibi Turno. Si enim alius
poneretur ultimatus eventus omnino, post quem nullus alius omnino sequi possit,
sane et saturaretur lectori et non iucundum esset poemai si non illi aliquid
relinqueretur cogitandumi sicut turpis esset cauda, qua iam longior dari non
posset puta in mure vel in leone.
|