|
Videor mihi videre in duobus Aristotelis verbis
quiddam latens, in quo formaliter consistat integritas ipsa, inter se
proportionata et congrua, simulque totum hunc librum recapitulans, hoc est
unitatem, magnitudinem, magnificentiam pulchritudinem et integritatem fabulae.
Capite enim 22: "In epopoeia", inquit "plures partes transactas
conglutinari permissum est, quibus sane, perinde ac sibi propriisi poematis
ipsius quasi gravidus augetur uterus". Considero enim ex his verbis
fabulam esse admirabile quoddam animal, se ipsum non tam augmentans per nutritionem,
quam pariens potius per continuam aggenerationem ideoque vi quadam occulta in
se ipso crescens, vel potius se ipsum pariens perpetuo, servata nihilominus
unitate sui. Video enim duplices esse partes in fabula, ex quibus integritas
eius formalis oriatur perpetuo, et non tantum in fine, ut dixit Aristoteles,
non enim tantum integrum animal est per caudam, sed et per pedem, immo et
singulae partes integritatem suam habent, ex quarum connexione totalis
integritas oriatur. Video ergo alias esse partes in fabula, quae sint respectu
consequentium partium quasi conceptus, alias autem, quae sint respectu
praecedentium quasi partus. Immo una pars respectu prioris est partus, respectu
posterioris conceptus, atque adeo omnes se invicem et concipiunt, et pariunt,
hocque modo poematis ipsius semper quasi gravidus augetur uterus. Clarius
loquar: Illae partes sunt conceptus, quae semen suscipiunt, sed occultum
quodammodo, consequentium partium fabulae, quod semen occultum sit et non
appareat lectori; v. g. Anchises et Harpyia in III vaticinantur Aeneae tunc
illum venturum in Italiam, cum mensas vorabit. Hic est conceptus. Cum autem
initio VII nescius Aeneas venit in Italiam et quadras consumit, et ex voce
Ascanii cognoscit se mensas vorare, iam est hic partus. Quod enim in lib. III
occultum erat et proseminatum, iam nunc enascitur, et cum impletur, quod
praedictum erat, iam enascitur ratio integri. In talium ergo partium tam mirabili et occulta connexione integritas
fabulae totius consistit non in solo fine ultimos; sed hoc postea accuratius
lib. VII.
|