|
Ut autem
proprius loquamur de fabulae integritate eiusque partibus, omnes quidem necesse
est partes aut esse conceptum, aut partum, non tamen omnes simul esse oportet
et singulas et conceptum, et partum. Si enim de totali integritate totius
fabulae loquamur, principium, seu prima pars fabulae, erit dumtaxat conceptus,
sed non partus. Concipiet enim alias posteriores se, a nulla priore concepta,
v. g. per Sinonem concrematio Troiae est conceptus totius fabulae consequentis,
in Troia enim cremata est semen fugae Aeneae ad aliam quaerendam patriam. Media
autem pars tota est partus quidem respectu principia sed est conceptus respectu
ultimati eventus. Finis rursus, sive ultima pars fabulae, est quidem partus
respectu priorum duorum: et principii, et medii, sed non est conceptus. Eventus
enim ultimus est sterilis, non pariens ulteriorem terminum. In illo autem
formalius consistit integritas ipsa fabulae; v. g. occisio Turni est ipsa
quieta consessio in Italiam navigantis Aeneae et ita fabula tamquam mirabile
quoddam animal se ipsum totaliter parit. Si autem integritas singularium eius
partium particularis observetur, similis ratio apparet, quomodo una pars
alteram concipiat et una quaeque, maxime in medio, unius sit partus et alterius
conceptus. Iuppiter v. g. lib. I mittens Mercurium ad Poenos, ut benigne
excipiant Aeneam, est conceptus medius, receptio vero Aeneae est partus; rursus
receptio Aeneae est conceptus, ut a Didone retineatur, retentio vero ipsa est
partus. Iterum retentio est conceptus mittendi Mercurium ad Aeneam, ut a Didone
discedat, discessus vero ipse est partus. Sicque partes mediae fabulae - ut
peripatetice loquar - occasionantes et occasionatae sunt partus ipsi et
conceptus. Procurandum enim est, ut integritas fabulae non qualemcumque habeat
magnitudinem, sed penitus connexam et illigatam. Neque enim, si seces bovem in
quattuor partes, dicere poteris integrum, etiamsi videas omnes partes.
Integritas ergo consistit formaliter et in magnitudine, seu partium omnium
sufficientia, et insuper in illarum connexione.
Nota autem
breviter illas praecipue partes esse conceptum et causam praecipuae
pulchritudinis fabulae, quae eventum ulteriorum partium caelant in se et
occultissimum quoddam semen ac minimum futurae veritatis magnae et apertissimae
quodammodo in se illigant! V. g. monet
Apollo in III, ut Aeneas petat illam regionem, ex qua oriundi erant Troiani. Semen hic est futurae
veritatis. Anchises ergo imprudens monet Cretam adeundam esse,
Mons Idaeus ubi
et gentis cunabula nostrae.
Hic est
illigatio seminis, seu ipse conceptus fabulae, magis enim adhuc implicatur
futura veritas clarissima. Mox tamen consultis Penatibus addiscit Aeneas Creta
discedendum esse in Italiam, inde enim Dardanum ortum et Iasium, auctores
Troianorum. Discessus ergo ex Creta in Italiam est partus praecedentis partis,
sed rursus eadem pars est conceptus occultissimus insequentium difficultatum.
Neque enim Penates explicaverunt satis, qua via eundum esset, quae tempestates
perpetiendae, qui populi medii adeundi. In quo perpetuo veritatum conceptu et
partu dubio et perplexo formaliter consistit augmentum, vel potius aggeneratio
illa perpetua fabulae, quam non satis Aristoteles dare explicavit, nam illa,
quae cap. 16 de connexione et solutione fabulae indicavit, tantum totalem
integritatem fabulae insinuant. "Connexionem",
inquit, "appello totum id, quod a principio ad ultimam usque pertinet partem,
ex qua mutatio fortunae fit". V. g. libri primi sex Aeneidos usque
ad adventum Aeneae in Italiam lib. VII sunt connexio, seu nodus quidam difficultatum
impedientium varie eventum actionis magnae.
Libri vero sex posteriores sunt altera pars
fabulae, quae vocatur ab Aristotele solutio. Vocat enim solutionem, in qua
mutatur fortuna, seu principium mutationis fortunae ad finem usque.
|