|
Et magnitudo et integritas
fabulae ortum trahunt a magnitudine et integritate actionis magnae. Magnitudo
rursus actionis magnae consistit in capacitate minori vel maiori actionum
particularium sibi subordinatarum. Rursus et ipsa actio magna est, et actiones
subordinatae magnae sunt, vel a magno eventu, vel a magnis ad illum mediis, vel
a magnis eius impedimentis itemque magnis ad illum auxiliis. Impedimenta rursus
et auxilia, et ipse eventus magna sunt a quantitate, ut ita dicam, personarum
vel naturali ut in divinis personis, quae immensae et infinitae sunt, vel a
geniorum, quae se indefinite in loco extendunt, v. g. ad spatium unius
civitatis, vel ad spatium unius domus, iuxta unius cuiusque sphaeram
activitatis. In humanis etiam sunt nonnullae extraordinariae molis, ut Gigantum.
Vel rursus magnitudo actionis crescit ex quantitate, ut ita dicam, morali
personarum, v. g. regum, heroum, fortium virorum, sanctorum. Auget magnitudinem
actionis et integritatem ac magnificentiam magnitudo loci, in quo exercetur
actio magna, ut Aeneas agens in inferis, in terra, in aqua, in aëre, in caelo,
rursusque in toto orbe, in Africa, in Asia, in Europa. Eandem actionis
magnitudinem auget temporis magnitudo, praecipue in epopoeia, cum Aristoteles
cap. 2 doceat: "Tragoediae", inquit, "intra unius potissimum
solis vel paulo plus minusve periodum actio est, quandoquidem epopoeia temporis
spatio non urgetur". Suffragantur magnitudini et integritati actionis
instrumentum, modus, effectus ceteraque, de quibus libro superiore egimus.
Miramur vero Scaligerum, qui ex professo de poetica conscripsit, haec, quae
diximus de unitate, magnitudine et integritate fabulae, ne somniasse quidem,
sicut neque de illis, quae de universalitate diximus et possibilitate tribus
integris libris. Immerito ergo contra Aristotelem
non tam argumentatur, quam declamitat, cum illum re vera videatur non satis
intellexisse vel certe illius praecepta in Marone non potuisse recognoscere.
Monemus vero semel neque quattuor insequentium librorum materiam eum vel primis
attigisse labris.
|