|
Hactenus
materiam dumtaxat poeseos et inanimum ipsius corpus tractavimus, ut ipsa
natura, cum embryonem format. Nunc ad ipsam poeseos formam accedemus animamque
illius corpori infundemus,i quae consistit in assecutione finis ulterioris non
quomodocumque imitandi rem, sed in ordine ad docendum et praecipue humanam
vitam conformandam, quod hoc libro fademus; deinde in ordine ad delectandum
(delectando enim, et suavissime, dicunt poetae veritatem), quod perficiemus
lib. VII; tum ad movendum, de quo agemus lib. VIII.
Quod ad
doctrinam fabulae attinet constat et ex Horatii Arte, et ex Aristotele,
et ex omnium consensu proprium esse poetarum docere. Ipsum autem istud docere
video duplex esse: aliud directum, cum poeta omnium artium et scientiarum in
contextu ipsius fabulae utitur apparatu v. g. philosophia in describendis
nubibus, fulminibus, theologia in phaenomenis deorum, ethica in describendis
moribus hominum vel sermonibus. Alterum autem docere est obliquumi seu
allegoricum, et penitus occultum, de quo accuratius agemus suo loco hoc libro.
In quo etiam allegorice traduntur et occulte omnes disciplinae, sed praecipue
moralis philosophia ad humanam instituendam vitam. Dividimus ergo librum hunc
in duas partes: encyclopaediam directam et obliquam.
|