|
Ostendimus quidem heroem ipsum lib. II
habuisse artes omnes liberales, rursusque lib. III cap. 10 varias artium
personas descripsimus. Nunc aliud nobis negotii est. Non enim herois vel
aliarum personarum, sed ipsius fabulae vel poetae encyclopaediam directam
explicamus. Ordimur autem a nobilissima artium omnium.
Poetica
Hanc itaque etiam docere debet poeta ut
alias, immo hanc duplidter: et exemplo, et praecepto. Ipsum enim eius opus
exemplum est, praecepta vero in ipso opere aliquatenus includere debet. Miror
Maronem utrumque fecisse exactissime. Ut enim exemplum dedit perfectissimum
ipsius epopoeiae eiusque omnium virtutum, tam quae ad inventionem fabulae
universalis, unius, magnae, integrae, doctae, suavis, patheticae pertinent,
quam quae ad dispositionem et elocutionem exactissimam, sic etiam praecepta
praecipua brevissime lib. IX in Cretheo poeta exhibuit: assiduitatem,
diligentiam, naturae bonitatem et vim cum arte coniunctam et praeterea, quod
praecipuum est, phantasiae per experientiam ad rerum ipsarum imagines
assuefactionem. Bellis enim illum interesse fingit et in medio bellorum
strepitu a diligentia non desuescere et secessum in tumultu habere. Expressit
ergo in illo illud universalissimum Aristotelis (cap. 14) praeceptum:
"Quapropter vel versatilis ingenii viri, vel furore perciti poetica est.
Etenim poetarum aliqui ab ipsa natura ad poeticam bene formati sunt, aliqui
autem a mente abstrahuntur". Rursum praecepta simul omnium specierum poeseos, quantum
fieri commode potuit, in exemplis particularibus tradidit Maro: 1. Epopoeiae in
ipsa Aeneide. 2. Tragoediae in collocutionibus calamitosissimarum
personarum, quarum affectibus nihil re vera par habet Seneca tragoedus, si bene
expendantur. Quare laudo vehementer operam Ioannis Lucienbergii, qui Aeneidem
in decem tragicomicos actus ita apte distribuit, ut ex suis verbis vix aliqua
addat. Proinde et 3. comoediae exempla habes et in medio IX, et toto lib. IV
pulcherrimum. 4. Margitem habes lib. II in Sinone et lib. III in Achaemenide.
5. Satiram et mimum habes penitus lib. XI,
alteram in oratione Turni exquisitissimam, alterum in oratione Drancis. 6.
Lyricae poeseos usum et proprium habes specimen lib. VIII in pulcherrimo
Herculis hymno:
... tu nubigenas, invicte, bimembres
Hylaeumque Pholumque manu, tu Cresia mactas
Prodigia et vastum Nemeae sub rupe leonem.
Nullibi enim melius Pindarus aut Horatius. 7.
Veram spirantemque elegiam habes lib. IX in querela matris Euryali, ut omittam
orationem Euandri in XI 8. Epigramma par omnibus Martialis epigrammatis habes lib.
III:
Aeneas haec de
Danais victoribus arma.
Expende acumen,
animam epigrammatis! Suspendit enim tropaeum victus de victoribus. Id enim est
affinitas dissentanei et consentanei. Omitto hic notitiam fabularum poeticarum,
Iopam in I, Musaeum et Orpheum in VI, in quibus et materia, et forma, et
accidentia poeseos explicantur.
Rhetorica
Haec quoque
adaequatissime latere potest in fabula iuxta sua et praecepta, et exempla.
Quomodo autem insit in Aeneide, docuimus et lib. II in
persona Aeneae oratoris, et lib. III cap. 10 in oratore, et lib. IV accuratius,
ubi artem rhetoricam Maronis contulimus cum arte Tulliana. Nunc eadem de re
nihil habeo novi dicere, nisi nihil penitus inesse in Cicerone, quoad
inventionis, dispositionis et elocutionis vim, quod non sit in variis in Marone
orationibus variarum personarum. Immo
contra, si otium esset, manifeste declararem esse quaedam lumina orationis in
Marone, quorum vestigium in Tullianis Orationibus nullum est. Lege Cerdam
nostrum in commentariis Maronianis et Scaligerum lib. III grammatice Maronis
orationes resolventem gloriantemque merito id ante se nullum praestitisse
grammaticorum! Consule et Macrobium de rhetorica et eloquentia Maronis
disputantem!
Historia
Huius leges et praecepta, et modum ac formam
ipsam historiam conscribendi, loca, tempora resque varias describendi habes
exemplum Livianis historiis perfectius lib. II et III, in quibus tamquam
historicus narrat Aeneas suos casus et patriae. Notitiam vero rerum et temporum habes in fine VI, initio X, in fine
VIII. Antiquitates praeterea, eruditiones, mores regnorum, caerimomas, ritus
sacrorum totumque thesaurum, quo se nunc iactant omnes antiquarii, habes lib.
III, V, VI, VII, tota Aeneide. Consule Macrobium, qui scientissimum
omnis eruditionis fuisse Vergilium prolixe probat exemplis, quem nunc citandi
otium non habemus!
Medicinae
peritia
Haec sufficienter lib. XII insinuata est a Vergilio
de industria in persona Iapygis. Notat vero Macrobius ceterique auctores, qui
de Maronis vita scripserunt, illum fuisse praestantissimum sui saeculi medicum.
Musica
In Cretheo lib. IX, in Iopa lib. I, in Orpheo
lib. VI vel quoad materiam, vel quoad formam, vel quoad instrumenta tradita est
breviter a Marone. Eius vero usus ad res sacras commendatus lib. VIII:
Tum Salii ad cantus incensa altaria circum...
Hic iuvenum
chorus, ille senum, qui carmine laudes
Herculeas et facta ferunt.
Dialectica
In nodis illis
inextricabilibus argumentorum tota penitus tradita est, qui cemuntur a bono
logico in tot Orationibus Maroonis. Expende, quaeso, duas dumtaxat orationes,
Turni et Drancis, aliasque, si placet, duas, Veneris et Iunonis initio X, tum
maxime Didonis in IV, quam vehementer digladiantur ex omnibus dialecticis locis
desumptis syllogismis, enthymemate, sorite, inductione, exempo, epichiremate,
Electra, crocodilo, quae privatim expendenda cuique relinquo.
Grammatica
Haec, nescio, an cuiquam plus quam Vergilio
debeat. Congruae enim locutionis exempla apud Priscianos, Diomedes ceterosque
omnes grammaticos sollertiores ex nullo plura reperias. Immo et rhetoricorum
praeceptorum exempla Quintilianus ex ipso Marone seligit neglecto saepius
Tullio. Praeterea verborum apud Maronem nitor communium, usus, constructio,
antiquissimorum verborum illustratio novorumque inventio plurimum Romanam
grammaticam locupletavit. De quo, quaeso, vide Macrobium, perpetuum illum
Vergilianae maiestatis admiratorem.
|