|
Ipsa quoque philosophia, si tota iuxta suas
partes secta consideretur, penitus doceri potest in fabula, sive speculativam,
sive practicam philosophiam consideres. Accipe enim Homerum, primum
epopoeiae patrem, nihilque in illo reperies, quod non philosophiam oleat.
Initium sumamus ab ipso initio naturae seu mundi. Hoc descriptum habes Iliados
Ξ v. 246. Secundo, elementorum
ortum et dissolutionem Iliados Η v. 99, Iliados
Ρ v. 424 de aëris natura, de
terra vero et rursum de aëre deque igne Iliados A v. 467, Iliados
Ф ipso initio, Iliados Ο v. 192, Iliados Ξ v. 346, Iliados O v. 18. De aqua vero Iliados O v. 185,
de concordia elementorum Iliados Ξ v. 200, de
elementorum qualitatibus et mixitione, et contrarietate Odyssea J v. 266, Iliados Υ v. 66 et Φ 210. De unitate mundi Iliados Ξ 200, de termino
mundi Iliad. Θ 478, 11. A 499, de sole Odys. χ v. 191,
Odys. γ ipso initio, de forma solis Odys. t 234, de magnitudine Iliados L 734, de cursu Il.
Q 68, de vi Il. G 276, Odys. m 381, de ceteris sideribus Il.
Σ 487, de circulo Ursae, Orionis,
Bootis Odys. ε 273, de terrae motu Il. Y
ipso initio, ubi fingit Neptunum terram concutere, de praecedentibus signis
terrae motum Il. Π 567, Il. R 366, de consequentibus effectibus
terrae motum, v. g. ventis, Il. Y 213, de eclipsi solis interveniente luna Odys. x 163 et Odys. u 351, de ventorum natura humida Odys.
e 478, de ordine ventorum Odys.
e 296, de oppositionibus Odys.
e 385 et 332, de pluviis earumque
ortu passim. Exactius haec tamen longe Maro noster, si ea, quae de ventis, de
iride, de fulguribus deque ceteris rebus omnibus physicis perscripsit, compares
cum Homeri philosophia, quam idcirco hic tibi brevissime citavi. Expende, obsecro, solam fulminis naturam tam subtiliter
indagatam lib.VIII:
His infomnatum manibus iam parte polita
Fulmen erat...
Tres imbris torti radios, tres nubis aquosae
Addiderant, rutili tres ignis et aliiis austri
Fulgores tunc terrificos sonitumque metumque
Miscebant operi flammisque sequacibus iras.
Habes totam subtilitatem de hoc meteoro:
materiam eamque remotam et proximam, formam, figuram, vim, mobilitatem, causam
efficientem, finalem, denique effectus omnes, signa, opera, circumstantias
fulminis. Expende autem hic, quae diximus in Antiquitatibus de Vulcano
meteorologice! Pari modo in singulis laudem Maronis maiorem ostenderemus quam
Homeri totam ingressi philosophiam, si temporis copia esset. Tu tecum ipse,
quaeso, compara hos, quos signabo, locos Homeri cum reliqua Maronis philosophia
et ab utroque disce, a Marone tamen perfectum fabulam tuam philosophice
tractandi
Subtilior itaque
pars philosophiae de anima ex sententiis Platonis et Pythagoreorum est: Iliad.
Y 66, Odys. l 91 et 600, Odys. w 185, Odys. l 94. Naturam etiam inferioris in
homine partis, v. g. affectus, in corde esse, et animam praecipue, habes: Odys.
a initio, Iliad. W , 126, Iliad.
K 92, Iliad.
L 128.
Concupiscentiae sedem esse in ventre: Odys. s 54, Odys. r 287. Iram v. g. esse sanguinis effervescentiamr Iliad.
A 103. Sed quam hoc vivacius Maro in Turno et verbis
initio XII, omitto (tu enim ipse tecum privatim expendes), naturam praeterea
ammalium omnis generis: aquilarum, cycnorum, gruum, delphinorum, cete,
serpentum, leonum, taurorum, canum, cervorum, luporum, formicarum. Muscam tamen
Homericam non dignatus est Maro Romanus suae epopeiae magnificentia.
De practica
medicina, prout est ars, iam diximus. Nunc
agemus de speculatrice.
Medicina
speculativa
Compara Homerum quoque in huius cognitione cum
Marone nostro i Indagat ergo Graecus: 1. Causas morborum universales: Illiad.
W 617, Illiad. C 27, Illiad.
E 304; 2. Discrimina morborum: Odys. l 150; 3. Moderatum usum cibi: Odys. h 215, vini vero naturam et usum: Odys. j 291, Illiad. Z 260, Illiad. T 167, Odys. h 282, Odys. i 204 et 343; 4. Somni naturam et utilitatem: Odys. d 794, Odys o 392, Odys. u 52; 5. Aëris temperiem: Odys. d 563; 6. De
animi deliquio eiusque cura: Illiad. E 697; 7. Lavacri
usum et unctionis: Iliad. K in fine, Odys.
c 360.
Metaphysicae vero rationem uterque
divinissimus calluit vates, cum insint in eorum contextibus vestigia clara
cogniti entis ut entis universalissime, accidentium praeterea substantiaeque
naturae, distinctionesque et passiones rerum, unum, verum, bonum.
|