|
Philosophia
vero, ut practica est, vel contingit personam unam, quam recte instituat ad
bene beateque vivendum, et est ethica; vel aliquam societatem plurium personarum,
in una v. g. domo vel familia, earumque bonam is institutionem, et est
oeconomica; vel certe unam integram civitatem vel rem publicam instituit, et
est politica; hanc vero si non domi tantum instituit, sed etiam in bello foris,
strategotica vocatur. Has omnes, praecipue practicas, philosophiae partes, et
potissimum ethicam, universa fabula sparsam debet habere, hoc enim est, quod
Horatius docet oportere poetann
... idonea dicere vitae,
et alibi:
Et prodesse
volunt et delectare poetae.
Plato etiam poetas vitae humanae magistros
appellat.
Harum vero omnium scientiarum iam nos semina
in Marone contineri ostendimus in fine 115. II totoque libro III. Ostendimus
enim et in heroe ipso, et in ceteris personis omnia officia vitae humanae;
monstravimus enim omnes actiones possibiles earumque exigentias. Insuper et
vitiosas examinavimus, quas etiam poetae exprimere necesse habent ad avertendum
ab eis legentium animum. Superesset tantum, ut fines bonorum et malorum accuratius
examinemus, sic enim tota ethica ex officiis et finibus constaret nobis,
totaque insuper politica, oeconomica etc. Sed satis est, si id privatim
exopendas in poenis variis lib. VI descriptis, quas patiuntur varii scelerati,
praemiisque variis diversorum bonorum per Elysios campos. Nunc tibi tantum breviter capita quaedam ex Homero
totius ethicae suggeram.
Ethica
1. Superiorem partem in homine inferiori
debere reluctari expende Illiad. A 193, ubi Achilli dubie irascenti
occurrit Minerva, id est ratio. Expende ett Odys. u 18, Illiad. T 65, Illiad. I 108, Illiad. C 130.
2. Sententias variorum philosophorum de
felicitate beataque vita: Epicureorum habes expressam in sermonibus et
colloquiis conviviorum in Odyssea, Stoicorum vero et Peripateticorum
tota reliqua poesi.
3. De patientia eorum et tolerantia, quae a
deo immittunturr Illiad. O 103, Iliad. O , 126.
4. De gloriae honesta cupiditate: Illiad.
M 322.
5. De sapiendo in prosperis: Odys. J 324.
Generatim vero animadverte, cum homo
participet naturam et divinam, et belluinam: divinam iuxta rationis imperium et
partem superiorem, belluinam iuxta appetitum et partem inferiorem,
sapientissime et ethice plane inducere et Maronem, et Homerum virtuose
operantes vel iuxta superiorem partem heroes, vel homines similes diis, vel
certe agentes auxilio deorum, Ulixem Minervam, Priamum Mercurii, Aeneam Veneris
etc. Ideoque et Homerus agentes virtuose comparat cum diis Illiad. B 167, sicut et Maro quietum Aeneae animum Apollini in IV comparat, at
vero, e contra, vitiose agentes et iuxta inferiorem partem uterque semper
comparat cum bestiis, v. g. Homerus iracundos cum pantheris: Illiad. K 474 et Illiad. R 20, immoderate dolentes
lusciniae: Odys. p 217; sicut et Maro irascentem Turnum initio XII leoni
et tauro, timidos lupo fugienti in silvas, cupidos vero et feroces lupo
raptori.
Oeconomica
In hac innumera dici possent. De educatione
liberorum illud insigne Maronis 116. IX:
Non ita me genitor bellis assuetus Opheltes
Argolicmn terrorem inter bellique labores
Sublatum erudiit...
Diligens pater
est Euander, qui filium, etiamsi unicum, fortissimo imperatori instituendum
tradit:
... sub te
tolerare magistro
Militiam et grave Martis opus, tua cernere facta
Assuescat primis et te miretur ab annis.
Officia vero
coniugum, patris, matris, liberorum, fratrum, sororum, curam domus, familiae
habes apud Maronem luculentissime. Expende tamen et apud Homerum Penelopem,
Telemachum, Ulixem, et sigillatim uxores non debere scire arcana maritorum: Illiad.
A 544. Cetera vero officia mixtim
expender Illiad. D 476, Illiad. X 309, Illiad. W 768, Odys. r 264, Odys. b 226. Maior tamen in his
universalitas apud Maronem et varietas. Dido enim sola regina sine marito,
Euander solus rex sine coniuge, Latinus uxoratus; rursus Latinus unicam filiam,
Euander unicum filium habet, Helenus in III nullum. Hoc ad varietatem in omni statu oeconomicae
efformandam fecit vates.
Politica
Patet ipsa per se latissime in Marone.
Homerum addo, quem Maroni compares! Omnes ergo rei publicae formas docet: 1.
Monarchiam, seu regnum, tamquam praecipuam et optimam rei publicae formam tota
commendat poesi. Mirare illud: Iliad. A 194! 2.
Optimatum dominationem: Odys. J 410.
3. Popularem potestatem Illiad. S 490. Contra vero vitia singularum partium ostendit: tyrannidem regno
oppositam: Odys. s 84, paucorum potentiam contra optimates: Odys.
a 247, plebis autem dominationem et furorem saepe.
Duas rursus quasi facies rerum publicarum in
clipeo Achillis: Illiad. S , unam pacatam et serenam, alteram militarem et actuosam per duas
civitates effictas commonstrat. De publico consilio rursus docet: Illiad.
B 53, de vigilantia principis: Illiad.
B 22, de oboedientia civium: Illiad.
B 186, qualis rex debeat esse: Odys.
b 234, Odys. d 690. Subtilius tamen multa Maro
noster, ut de acquirendis regnis per affinitates et connubia, lib. VII de
Lavinia scribens:
Multi illam
magno e Latio totaque petebant
Hesperia...,
de foederibus et
vicinitatibus principum ambiendis lib. VIII, de sequelis politicis sagacissima
illa:
Gens eadem, quae
te, crudeli Daunia bello
Insequitur; mox si pellant, nil afore credunt,
Quin omnem Hesperiam penitus sua sub iuga mittant.
Religiosiorem etiam politicam, quam Homerus,
fecit Maro. Pugnat enim non tam pro regno Aeneas, quam pro religione propaganda
lib. I:
Inferretque deos Latio...
Sacra deosque dabo... (lib. XII).
Primos deos, ut
auctores, ita participes vult regni:
Dis sedem
exiguam patriis litusque rogamus
Innocuum...
Uterque autem et
Homerus Graecos, et Maro Troianos sacrificantes, templa vel aras diis
statuentes, canentes superis introducunt. Quod
in politica prima religionis causa est.
Strategotica,
sive scientia militaris
Iam plurima ostendimus ex Marone lib. II.
Addo nunc militarem cautelam lib. IX:
Namque ita discedens praecepcrat optimus
armis
Aeneas:...
Neu struere auderent aciem, neu credere campo;
Castra modo et tutos servarent aggere muros.
Haec est illa bellandi ratio Belgica, qua
usus hostis etiam patriam nostram pessumdat. Expende ibidem lib. IX vigilantiam
Troianorum, opera Rutulorum: testudinem, scalas, fossas, pontes, propugnacula,
fossarum impletionem per sarmenta! Expende et apud Homerum primo loco equitatum
poni in exercitu Iliad. D 296, utrimque esse ductores et
in fronte exercitus, et in tergo, in medio vero debere esse regem: apud Maronem
initio IX, et apud Homerum: Iliad. Ι 84, Iliad. Δ 283, Iliad.
Θ 233 et Iliad. L initio. Haec fuit causa, cur
nonnulli sapientissimi imperatores in castris vel oppugnantes, vel obsessi
culcitrae loco alii Homerum, plures autem Maronem in somno habuerint meritoque
Aelianus, qui scripsit de instruendis aciebus, ait Stratoclem, Hermiam et
Frontinum, praecepta militaria hausisse ex Homero, quae in unum collecta
conscripserunt.
|