|
Arithmetica
Intellego illam Pythagoream, quam maxime
uterque poetarum de unitate ac binario, de pari ac impari suo poemati
insperserunt. Putabant enim unitatem Pythagorei bonorum esse, binarium vero malorum,
v. g. valetudinem in homine et in aëre salubritatem unitatem esse, tempestatem
rursus in aëre et in homine morbos esse binarium, ex plurium enim contentione
malum nasci. Semper ergo unitatem amat Homerus, binarium vero repudiat; vide Iliad.
B 212, Odys. u 126. Utitur autem
uterque numero impari in describenda rerum perfectione. Vocat enim septemplicem
clipeum, trilicem loricam, septem ostia Nili terque quaterque beatos hoc est
septies. Hinc septem strati ab Aenea cervi, ter centum equi Latini, trecenti
Volscentis equites, tres imbris torti radios fulmini admiscet Vulcanus,
propterea quod impar numerus semper est perfectior pari.
Geometria
et geodaesia
Utriusque notitiam illa sapiunt, quae sunt apud
Homerum de metatione castrorum et de caelatura clipei apud utrumque, quaeque de
pictura templi Carthaginensis. Viva illa et plane geometrica sunt:
... iuvat ire et Dorica castra
Desertosque videre locos litusque relictum.
Hic Dolopum manus, hic saevus tendebat Achilles,
Classibus hic locus, hic acies certare sollebant.
Geodaesiam
illa spirant:
... saxum circumspicit ingens,
Saxum antiquum, ingens, campo qui forte iacebat,
Limes agro positus, litem ut discerneret arvis.
Vix illud
lecti bis sex cervice subirent,
Qualia nunc hominum producit corpora tellus.
Optice
in illo est lib. I:
Aeneas scopulum
interea conscendit et omnem
Prospectum late pelago petit...
Navem in conspectu nullam...
Cosmographia
Saepissime
describit mundum:
... maria et
terras caelumque profundum
... et si quem extenta plagarum
Quattuor in medio dirimit plaga solis iniqui.
Geographia
Habes in illo
geographicam, quam vocant, terrarum orbis mappam, lib. enim III loca, flumina,
montes, silvas, populos, regna habes descripta trium orbis partium: Asiae,
Africae, Europae, passimque tota Aeneide praecipuas vel civitates, vel
provincias. Videtur etiam, nescio, quo
spiritu vaticinatus fuisse de novo hoc orbe lib. VI, qui ante nostram memoriam
repertus est:
Extra anni solisque vias...
Hydrographia
Totum mare Mediterraneum, quod tum solum
ferme cognitum fuit, exactissime suis cum insulis, promunturiis, portubus
descripsit, cum Scylla, Charybdi, brevibus, aris. Flumina praeterea nobilissima
omnia exactissime descripsit.
Astronomia
Praeter cometam, cui comparavit clipeum
Aeneae initio X (putabatur enim veteribus astrum cometes), habes descripta
cetera sidera sparsim: Hyadas, Oriona, Arctos, polum, zodiacum, aequatorem,
tropicos, arcticum et antarcticum circulum, quinque caeli zonas, duodecim signa
tota Aeneide. Motum etiam caeli:
Vertitur interea caelum et ruit Oceano nox.
Notat vero Macrobius scientissimum fuisse
mathematicarum disciplinarum, praecipue astronomices.
Chronographia
Computum, quem vocant, temporum non neglexit quoque
in divinissimo opere. Ex illo solo collige sermone Iovis in 1:
Hinc iam ter centum totos regnabitur annos
Gente sub Hectorea...
Gnomonica
Chronographiam voco, quae tempus metitur per
umbras exstruitque horologia. Huius ibi semina sparsit, immo adaequatum
fundamentum:
Sol ruit interea
et montes umbrantur opaci.
|