|
Huius
conclusiones et sententiam Maronis de unitate dei, potentia, sapientia
ceterisque attributis tota Aeneide explicatis enumeravimus lib. III cap.
ultimo. Addemus pauca ex Homero:
1. Ergo de dei
immortalitate et immutabilitate et quod sit spiritus et mens, lege Odys.
z 46 et d 805:
Nam neque edunt
panem, neque vini ducere succos
Consuevere dii...
3. De providentia
et eius effectibus tota est utriusque poesis et quidem de peculiari providentia
erga probos Odys. ο 245, Odys. Υ 52. De odio vero erga improbos satis dare
docent in mortibus sceleratorum Mezentii etc. Universim vero de providentia
lege Iliad. Ί 20, Odys. α 66.
4. De iustitia dei Odys. ξ 83, Iliad.
Π 387, Odys. ρ 486.
5. De fato deque praedestinatione Iliad.
Ζ 488.
6. De scientia rerum omnium rursus Odys.
ρ 486.
7. De omnipotentia Odys. σ 75 et
peculiariter a deo esse omnia bona, et praesertim sapientiam, Iliad.
Ν 730.
8. De eius concursu ad omnia ordinaria vel ad
aliqua extraordinaria, et difficilia uterque docet, cum nihil in epopoeia
tractant sine consiliis deorum, immo etiam sine manu et negotiositate deorum.
Unde apud Homerum et Mars, et Pallas proeliantur. Subtilius hoc tamen docuit
Maro, quia facit Iovem et Iunonem contemplantes pugnam. Solo enim mentis
imperio sine corporea actione Deus omnia perficit.
9. Cultum deorum eiusque modum et caerimonias
docuit uterque in tot sacrificiis, ritibus, consuetudinibus et precibus heroum
ad Iovem fusis. In Marone haec tibi occurrunt, sed in Homero lege Iliad. Θ 527, Ρ 646, Χ 381 et 359.
|