Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Maciej Kazimierz Sarbiewski
De perfecta poesi, sive Vergilius et Homerus

IntraText CT - Text

  • LIBER VI.  DE IIS REBUS, QUA NECESSARIAE SUNT IN FABULA AD DOCENDUM, SEU DE ENCYCLOPAEDIA FABULAE
    • CAPUT VIII ENCYCLOPAEDIA IURIS
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

CAPUT VIII

ENCYCLOPAEDIA IURIS

 

Ius tam naturale quam humanum, tam gentium quam regnorum certorum, tam civile quam sacrum spargendum quoque in fabula erit lib. VII:

... litusque rogamus
Innocuum et cunctis undamque auramque patentem.

Legibus parendum esse, eas per legislatores a deo proficisci docet Odys. t 179, Iliad. A 239, Odys. s 140. Poenas praescriptas esse vi legum Odys. c 349. Expende in XII vim foederum, Carthaginensem politiam lib. I ceteraque in Aeneide ex iure deprompta!

Haec est illa encyclopaedia, seu universalitas artium, eruditionis, disciplinarum et scientiarum, quae ita spargenda est in fabulla, ut nihil sapiat affectationem, sed omnia ex singulis artibus quasi ex vi occasionis inspergantur, ut iactantia et suspicio puerilitatis evitetur.

 

II PARS LIBRI
ENCYCLOPAEDIA OBLIQUA FABULAE




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License