|
Hic demum labor est, hoc opus, rem vulgo
ignoratam patefacere et in hereditatem poetici iuris asserere, quo in genere
eruditissimus saeculi nostri Tarquinius Gallutius Sabinus tribus perpetuis
orationibus feliciter laboravit ostenditque penitus docere oblique animam esse
et formam ultimam ac perfectissimam finemque proprium et hereditarium poeticae
facultatis. Ego nihil ausim addere ad doctissimas orationes praeter unam
auctoritatem Platonis, is quae mihi semper visa est clarissima et penitus ad
intentum nostrum, qui diserte lib. VI de Voto pag. 47 in persona Socratis ita
loquitur ad verba Alcibiadis. "Alcibiades: At vero id poetae dictum quid
concinit? Mihi certe nihil videtur proposito nostro congruere. Socrates: Immo
quadrat penitus, verum per aenigmata et hic et ceteri ferme omnes poetae
loquuntur. Est enim ipsa natura universa poesis aenigmatum plena, nec quivis
eam dignoscit. Ad hanc illus naturam accedit, quod si quando insit in homine invido,
nolente sua sensa ceteris hominibus revelare, mirum est, quam difficile cognitu
sit, quod poeta senserit. Neque enim Homerum, divinissimum sapientissimumque
poetam, ignorasse putes, quod scire male impossibile sit. Ipse enim est, qui inquit:
Margitem multa quidem scire, male autem scire omnia". Aenigma autem indicatum a Platone proprium facultati
poeticae nihil aliud est, nisi veritas artificiosissimo quodam modo involuta et
latens sub fabula ipsa. Cuius ipsa directa encyclopaedia sit tantum externus cortex
et vile quoddam velamentum, quo pacto imaginem in aere depictam vel ipsum
altare solent nonnulli linea pictura viliori tegere, ne pulvere aspergatur.
Doctrinam Platonis confirmat eiusque dat rationem Plutarchus tomo I lib. De
legendo Homero pag. 98. "Haec", inquit, "causa est poeseos
isque mos veterum, ut quaedam per ambages et fabulas iudicent, ut et qui
discendi studio tenentur, quadam subtilitate illecti eo facilius inquirerent
veritatem atque invenirent, et indociles ea non contemnerent, quae nequirent
assequi. Nescio enim, quomodo id, quod occulte dicitur, in admiratione habetur,
cum contra vile videatur, quod manifesto enertur". Eandem Platonis
sententiam et Plutarchi doctissimus Christophorus Landinus lib. I Camaldulensium
disputationum ipso libri initio ita confirmat: "Egregium",
inquit, "inventum et continuata deinceps serie semper retentum, ut poetae
veritatem variis figmentis, variis figurarum integumentis obscurarent. Putabant
enim fore, si negotium difficilius redderent, ut et quae scripsissent, maiorem
essent dignitatem auctoritatemque habitura, et qui percepissent (quoniam non
sine labore et industria id assequerentur), ea pluris esse facturos maioremque
inde voluptatem percepturos, si quae ipsi tenerent, minime sibi cum indoctis
communia essent. Hac igitur ratione a sanctis sacrisque rebus profanos
arcebant, non invidia moti, sed ut aliquod inter sollertem atque inertem
discrimen appareret, cum non idem otiosus, quod studiosus, assequeretur".
Deinde paulo post de epopoeia Homeri ita: "Habemus enim (ut grammaticorum
infinitam paene turbam omittam) multos eosdemque gravissimos philosophos, qui
Homerum omnem Aegyptiorum doctrinam hausisse eamque more illorum variis
figmentis adumbrasse contendant. "Qua", inquit, "in sententia nisi
Aristoteles fuisset, numquam Homericarum ambiguitatum lib. sex
scripsisset". Non explicat vero Landinus satis clare, quid Aristoteles
praestiterit in illis sex libris, quorum etiam mentionem facit Plutarchus tomo
I lib. De audiendo Homero, verisimiliter tamen suspicari possumus vel ab
eo Homerum ad ideas illas vel fontes universalitatis et encyclopaediae (ad quos
nos Maronem reduximus) fuisse reductum, ut suae poeticae praecepta exemplo
perfectissimi poetarum illustraret, vel certe totam philosophiam praecipueque
ethicam fuisse ab illo explicatam sub ambage Homericae fabulae. Certe id factitatum
fuisse a compluribus, et potissimum ab Ione quodam Ephesio, clare docet Plato )
lib., qui inscribitur Io Platonis, qui totus est de furore poetico).
Addo praeterea ex sententia Tarquinii Gallutii (Orat. 6, 101) docuisse
Aristotelem hanc encyclopaediam obliquam propriissimam esse poesi cap. 22
verbis illis: "Etenim fabulae iam inde ab antiquissimis constitutae
temporibus vulgoque probatae, etiamsi aliquid rationi minime consentaneum
continere videntur, immutandae non sunt. Nam illa ipsa, quae de Ulixe in portum
exposito dicuntur ab Homero, absurda sunt adeoque ferenda non essent, nisi ea
poetarum optimus ita finxisset, ut alio bonorum genere id, quod incredibile
videtur, oblitteret, et quidquid absurdum est, quibusdam quasi medicamentis
aspergat". "Quaenam", inquit Tarquinius, "bona esse
putemus, quae vanitatem ab illo figmento depellere possint, nisi pulcherrima
eius fabulae documenta et allegoriam, quorum accessione mendacium sic evanescit,
quem" etc. Lege orationem 6 totam!
Maioris gratia auctoritatis addo testimonia Caelii Rhodigini, qui ita lib. VII
cap. 4: "Epicos", inquit, "qui singularius, peculiarius
insignitiusque poetae vocitantur, quattuor imprimis faciunt: metrum heroicum,
fabula allegorica, historia, dictio cum dignitate, non extrita nec
depressa". Deinde docens, unde debeat sumi differentia veri poetae a falso
epico (agit autem ibi de Lucano): "Id", inquit, "poetarum genus
vere germaneque, sicuti Ioannes grammaticus scribit et Aristotelis ac Plutarchi
in Homeri laudibus auctoritate comprobatur, fabula intemoscitur allegorica. Hoc
enim est horum c a r a нτήρισμα, id est informatio,
character, forma ipsa".
Ob hanc animam poeseos vocat Plato poetas
sapientiae patres, deorum filios, deorum interpretes, ob hanc ita expresse in Ione
pag. 171: "Res enim levis, sublimis, volatilis atque sacra poeta est neque
canere prius potest, quam deo plenus et extra se positus, et a mente alienatus
sit". Quod ut intellegas ex Platone, nota eum existimasse quattuor esse
species divini furoris, per quem ab imis ad superna et Deum ipsum convertamur:
primum furorem poeticum esse, alterum mysterialem, tertium vaticimum, quartum
amorem. "Est autem", inquit, "poesis a Musis, mysterium a
Dionyso, vaticinium ab Apolline, amor a Venere", intellegit autem suam
Platonicam, hoc est caelestem. Redire quippe ad unum animus nequit nisi ut ipse
unum efficiatur. Multa vero effectus est lapsus in corpus, in operationes
varias distributus respiciensque ad singula. Ex quo partes eius superiores
paene obdormiunt, inferiores aliis dominantur; illae torpore, hae perturbatione
afficiuntur, totus vero animus discordia et inconcinnitate repletur. Poetico
ergo furore imprimis opus est, qui per musicos tonos, quae torpent, suscitet,
per harmoniacam suavitatem, quae turbantur, mulceat, per diversorum denique
consonantiam dissonantem pellat discordiam variasque partes animi temperet.
Ut autem accedamus ad finem huius obliquae
encyclopaediae, assero diversum eius esse finem a simplici imitatione herois.
Directe enim per herois imitationem solae personae principum instruuntur per
se, per accidens vero et concomitanter per imitationem impedientium et
iuvantium personarum earumque actionum expressionem docentur omnes homines bene
vivere, sed ut dixi, per accidens. At vero per obliquam encyclopaediam, seu
potius per fabulam, non ut est directa, sed obliqua, per se et primario unus
quisque docetur universalissime bene beateque vivere, ostensis vel omnibus
mediis allegorice ad beatitudinem, vel ad aliquam eius partem certis viis
commonstratis. Hoc colligo ex ipso Platone, qui in Phaedro ita definit
furorem poeticum: "Poeticus furor est occupatio quaedam a Musis, quae
sortita lenem et insuperabilem animam, exsuscitat eam atque exagitat per
cantilenas aliamque poesin ad genus hominum instruendum". Ubi:
I. Occupatio a Musis significat afflatum
divinum, quo re vera supernaturali sacri vates et poetriae rapiebantur: Iudith,
Debora, Anna, et Zacharias repletus Spiritu sancto cecinit canticum illud. An
autem verum sit, quod nonnulli tradunt nonnullos etiam ethnicos poetas, sicut
et Sybillas quaedam bona cecinisse, non ausim affirmare. Potius dicerem donis
extraordinariis naturae a Deo eos dotatos fuisse, ut in re hac ethnici
excellerent, quae ex se profana esset (ad auctorem enim naturae pertinet in
singulis rebus summam alicui perfectionem concedere), sicut Christianis in
rebus theologicis excellentiam ab aeterno providit, tamquam in re ad religionem
proprie pertinente.
II. Lenem dicit animam, hoc est agilem et
formabilem; insuperabilem vocat, quae difficultate poeseos non terreatur.
Omnium artium etenim ut nobilissima ita difficillima est.
III. Addit exsusdtari e somno per ipsam
poesin mentem.
IV. Assignat finem ultimatum non tantum ad
principis vel herois personam instruendam, sed ad genus hominum. Quamvis autem
non solum ethica doceatur oblique, sed etiam theologia, physica, astronomia,
principaliter tamen et per se ethica, ceterae vero illae, in quantum ethicae
subserviunt. Ordiemur autem ab ethica et exemplo maximi poetarum Maronis
docebimus, quo pacto obliquitas illa encyclopaediae fabulosae et invenienda, et
sit disponenda.
|