|
Quantum ingenio assequi possum, per navigationem
Aeneae in Italiam conatus est Maro describere allegorice unius cuiusque hominis
vias et progressiones ad veram sapientiam. Quae quia latet plerumque, ideo
Latium dicitur, quia autem difficillime ad illam pervenitur, ideo sapiens
Aeneas omnia terra marique pericula exsorbet. Incipiamus autem singulorum
librorum brevissime allegoriam tradere a II incipientes, qui iuxta naturalem
fabulae ordinem est primus!
Aeneas ergo duce Venere
οΰραυία, hoc est caelesti, desiderio
sapientiaeque summique boni commotus paulatim ex Troiae incendio, id est ex
iuvenilium voluptatum ardore, se expediens, si non recta navigatione (non
potest enim homo in momento et stultitiam exuere, et sapiens effici), tamen
post multos errores in Italiam ad veram sapientiam pervemet. Defendit autem
Troiam ardentem, Troiam enim prima naturae elementa appello, in quibus
voluptatibus ardent iuvenes easque tuentur. Sed apparet ei Venus, illa
οΰραυία, suam praestantiam demonstrans
admonetque non posse servari Troiam, id est originem corporis, quae necesse
est, ut pereat. Eadem ostendit Troiam a diis comburi, et maxime ab Iunone
Palladeque. Pallas enim, seu sapientia, voluptates interimit, Iuno vero, id est
imperii et honoris, et divitiarum desiderium, voluptates omnino relinquere
cogit, ut imperia et opes assequamur. Deos vero minime videt Aeneas, dum pro
Troia, hoc est voluptate, pugnat. Nubium enim tenebris prospectus ei eripitur,
hoc est ignorat penitus divinas res, ex quarum inscitia vitia proveniunt. Sed
has nubes Venus discutit, hoc est amor sapientiae. Eo ergo duce per medias
flammas et arma, hoc est in medio contemptus cupiditatum, et appetitum
molestiarum vadit Aeneas. Redit autem domum postea, ut familiam domi componat
atque ex Troia fugiat, postquam Priamum occisum, Politem et alios vidit; quia
nimirum territus exemplis aliorum propter voluptates pereuntium, redit domum,
hoc est intrat in se ipsum animus omnesque suas vires et facultates expendit,
an possit iuxta illas deserere voluptatem et cum illis ad sapientiam, quae in
Latio est, quaerendam se conferre.
Sed negat Anchises se ex Troia discessurum.
Quod, quid sit, adverte! Aeneas filius est immortalis Veneris, mortalis autem
Anchisae, homo enim ex animo immortali et ex corpore mortali constat Animus
ergo, seu ratio, semper hominem ad originem suam impellit ad eamque redire
cupiens Troiam avidissime deserit. Anchises vero, hoc est terrena pars hominis,
quae ab ascetis sensualitas vocatur, Troiam se deserturum negat; sed tamen ab
Aenea sublatus exportatur. Mollissima enim haec animi et enervata pars ad
summum bonum numquam nos fert, sed violenter ipsa a nobis fertur. Interea
excedens Troia Aeneas videt
... numerum comitum affluxisse novorum
... animis opibusque paratos,
In quascumque velit pelago deducere terras,
quia cum semel vicimus sensualitatem
voluptatemque strenue deseruimus, maxime veneream, corroborari sentimus in
nobis vires ad inquirendum pulcherrimum bonum et summum verum:
Iamque iugis summae surgebat Lucifer Idae
Ducebatque diem...
Est enim Lucifer Veneris planeta, hoc est, ut
diximus, amor sapientiae, lucem animo afferens, quia veri amore instigat;
apparet autem ex Ida monte, hoc est ex pulchritudine, quia pulchritudine summi
veri et summi boni amorem caelestem concipimus. Perdidit autem Creusam coniugem
Aeneas in mediis Troiae ruinis, quia cum voluptatem sapiens deserit, eius omnem
occasionem relinquere debet, si fieri potest, etiam licitam. Ascanium tamen ex
Creusa susceptum exportat, quia experientiam vanitatis, quae nascitur ex
percepta semel voluptate memoria semper tenere debet.
Sed cur Aeneas, licet deserat sponte Troiam,
patriae litora portumque linquit lacrimans? Quod enim odisse coepimus, cur id
lacrimantes fugiamus? Nimirum hoc ipsi experientia didicimus profugi e patria,
patri matrique cum lacrimis valedicentes; diu enim voluptati assueti aegre ab
ea divellimur. Non enim adhuc deserta voluptate totalem penitus temperantiam
assequitur Aeneas, sed solam duntaxat abstinentiam, quae est gradus et
dispositio ad perfectam temperantiam. Mari autem discedit ex Troia, quia animi
nostri, quocumque moveantur, nulla alia re nisi appetitu moventur, qui quam sit
similis mari, paulo post docebo.
Primo autem venit in Thraciam patriae
finitimam, olim Troiae amicam terram, Marri sacram, cuius rex Polydorum, ut
auro potiretur, obtruncarat. Erit ergo Thracia symbolum avaritiae, quia cum a
voluptate discessimus atque nondum verae virtutis habitum contraximus, facile
ex illa in aliam cupiditatem incidimuss inciditque avaritiae studium. Verum qui
duce Venere, hoc est amore sapientiae, duobus paulatim errorem recognoscit
vitiumque fugiens, praesertim Polydori hoc malo eventu avarorum territus, fugit
... litus avarum,
et ut sapientiam assequatur, falli deinceps
metuens Apollinem, cuius oracula verissima esse audierit, consulendum iudicat.
Quare Aeneas ex Thracia navigat in Delum, patriam Apollinis. Apollo enim, ut
docuimus in Antiquitatibus, sapientia est, Delos autem manifestum
significat. Itaque manifestari sibi bonum a sapientia Aeneas vult. Delo autem
insulae
... rex idem hominum divumque sacerdos;
sapientia enim est divinarum humanarumque
rerum scientia. Hic igitur rex hospitio excipit Aeneam, profecto enim ipsa
sapientia animi nostri aluntur.
Accipit
autem Aeneas oraculum ab Apolline:
Dardanidae
duri, quae vos a stirpe parentum
Prima tulit tellus, eadem vos ubere laeto
Accipiet reduces. Antiquam exquirite matrem!
Hic domus Aeneae cunctis dominabitur oris.
Quid enim
homini salutarius et conducibilius est ad sapientiam tandem acquirendam, quam
originem suam nosse, in quam cum redire potuerit tum demum sit futurus
beatissimus? Pluribus ergo didicit illud Aeneas in Delo γυvJiseautόn . Hic ut cetera
intellegantur, agnoscenda est duplex Troianorum origo et Aeneae. Teucer enim, Scamandri filius, profectus ex Creta
insula in Phrygiam venit et una cum Dardano regnavit. Dardanus autem prius in
Phrygiam venerat, non ex Creta, sed ex Italia, nec mortali patre natus, sed deo
Iove. Veniunt ergo ambo in Phrygiam, in vitam nempe et primam aetatem, quam per
Troiam significari diximus, sed hic a caelo, ille a mortali. Ad hominis enim
compositionem animus a caelesti, corpus a mortali patre provenit. Quare cum
Apollo primam nostram originem inquirere iubet, iubet sine dubio nosse et
corporis ignobilitatem et animi nobilitatem et familiam. Sed quid prodest, si
Anchises male interpretatur oraculum?
Mortalis enim hic Aeneae pater omnia ad
sensus refert ibi sedes collocandas censet, unde prima corporis origo est, non
animi. Ergo non in Italiam, sed in Cretam navigandum proponit. Navigat ergo
miser Aeneas in Cretam, sed ibi socii eius, hoc est vires et facultates
corporis animique, plurima subeunt mala. Itaque peste laborantibus Troianis
damnat suam oraculi interpretationem Anchises, nam postquam diutius debacchatus
est homo, dum sensibus obtemperans omnem spem in rebus caducis reponit, tandem
experientia doctior redditus animadvertit non suasisse Cretam Apollinem, id est
numquam posse esse homines beatos ex iis, quae mortalia sunt. Censet igitur
alibi quaerendam felicitatem, sed non valet eo iudice, ut, in quo consistat
illa felicitas, discernat. Dii ergo Penates, ubi sit felicitas quaerenda,
dicent, quod dicturus esset Apollo. Putabant autem Penates genios esse antiqui,
quos nos animorum excellentiores vires interpretabimus, hoc est rationem et
memoriam. Hi vero Penates docent Aeneam, ubi sit quaerenda felicitas,
dormientem, sopitis enim corporis sensibus et subiugata sensualitate potissimum
intellegentia viget. Persuadetur autem revelatione somni etiam ipse Anchises,
nam ubi ratio praevalere incipit, sensualitas illi subicitur. Docent ergo
Penates in Italiam navigandum, unde origo prima respectu Dardani, ex Iove nati,
immortalis erat Troianorum, hoc est ratio persuadet, ut ad eius originem
redeamus.
Beatus sane esset Aeneas, si recta in Italiam
discederet, sed nondum perfecte in puncto in virtute processit Facile autem
eius navis, etsi ex Creta, hoc est a corporeis rebus discedat, inter
continentiae atque incontinentiae varios fluctus vacillans a recto cursu
deicitur. Non enim is gubemator clavum tenet, qui tempestates omnes superare
norif, sed Palinurus, qui postquam
... caeruleus supra caput astitit imber
... et inhorruit unda tenebris
postquam
Continuo venti volvunt mare...,
Ipse diem noctemque negat discemere caelo
Nec meminisse viae...
Palinurus enim, si Graece interpretemur, est
contrarius ventus, seu retro ferens, per quem intellegimus appetitum sensibus
obtemperantem. Hic igitur inter medias perturbationes animi et corporis diem a
nocte, id est verum a falso, dignoscere nequit, maxime insurgentibus ventis,
hoc est affectibus. Palinuri ergo stultitia committitur, ut navis Aeneae, hoc
est homo ad sapientiam et felicitatem veram tendens, cum debuisset in Latium
recta navigare, quo dii Penates, id est ratio, praeceperant, interim in
Strophadas insulas deflectat. Haec autem insula avaritiae erit symbolum, non
illius tamen, cuius erat Thracia, quae in rapiendo consistit, sed alterius
avaritiae, quae est in tenacitate. Ibi ergo Aeneas infestatur ab Harpyis, quae
bene virginea facie finguntur. Tenacitas enim praefert speciem frugalitatis;s
simulant ergo Harpyiae pudorem, modestiam sobrietatemque, omnesque virtutes
prae se ferunt; at earum ventris ingluvies foedissima est. Tenaces enim, quales sunt
homines senes, semper velant avaritiam pulchritudine virtutis et nec alios
pascunt, neque ipsi se saturant. Bene
ergo Harpyiarum ora semper fame pallida, maclienta, pedes vero unci et manus,
quia retinentissimi pecuniarum sunt et etsi senes, ad aliquid novi obtinendum
ambulant. Quid vero est, quod prohibent Troianos vesci epulis etiam paratis?
Tenacissimi enim homines malunt fame perire, quam aliquam ex parato acervo
particulam minuere. Deserat ergo necesse est Aeneas Harpyiarum insulam et ad
Helenum naviget; est autem Helenus et vates, et concivis. Hunc interpretamus
ingenitam nobis rationem et naturale in nobis insitum lumen ad verum bonum
dignoscendum quaerendumque. Sed ad hunc Helenum difficilis via est, cum sit
iter per medios hostes tenendum. Nempe reluctantia utriusque appetitus vincenda
est. Iuvat ergo Aeneam
... evasisse tot urbes
Argolicas mediosque viam tenuisse per hostes,
cum Helenus illi superatis tot
perturbationibus explicabit Italiam docebitque, quam propinquam esse putabat,
via invia longe dividi, multa esse maria obeunda et ad inferos prius
descendendum, antequam in Italia conquiescat. Nimirum postquam animus non tam
profligatis, quam aliqua ex parte repressis vitiis per medios hostes in lumen
suae mentis descendit, tum demum advertit summum homine bonum, quod in
propinquo collocatum hactenus putabat, procul abesse oportereque nos longo
anfractu maria monstris obsessa pernavigare. Nam inter ipsam contemplationem et
hanc, quam vivimus, vitam, interiacet (ut Helenus, seu lumen nostrum, docet)
appetitus ille veluti turbulentissimum plane mare, quod Scylla atque Charybdis
infestum reddant, quae omnino, si venturi simus in Italiam, praetemaviganda
sint. Per Scaylam autem et Charybdim exprimuntur animi nimiae cupiditates,
luxuria atque avaritia, luxuria per Scyllam, a Glauco adamatam, avaritia per
Charybdim, ipsi quoque Herculi boves surripere ausam. Sed quomodo rursus et in
luxuriam, et in avaritiam Aeneas procul a Troia et procul a Creta dissitus
incidit? Memineris nimirum non eum virum adhuc esse Aeneam, in quo virtutum
habitus corroborati sint, sed eum, qui adhuc contra vitia pugnet et in ipsa ad
sapientiam via virtutemque aliquando per continentiam vincat, aliquando
vacatur. Cum iterum monet Helenus Iunonem iterumque iterumque placandam,
instruit Aeneam lumen naturale, ut si vult sapientiam, seu Latium, assequi, in
se placet et componat cupiditatem honoris. Haec enim nos in ambitionem et mox
in tyrannidem rapit, in qua multa crudelia inhumanaque committimus et
humanitatem exuti in monstra truculentissima convertimur. Commode ergo statim
Maro in Cyclopum insulam deducit Aeneam, ut ostendat Cyclopes, hoc est, qui
magna et excelsa appetunt, prae magnitudine animi immoderata in immanitatem
labi. Hanc tyranidem, seu inhumanitatem, egregie Cyclops Polyphemus notat, qui
procul a consortio hominum (sicut et tyranni solent) carnibus pascatur hominum
atque intra lustra ferarum versetur. Tyranni enim civium quoque sanguine
aluntur. Incommoda autem civium ex tyrannide proficiscentia addiscit Aeneas ex
Achaemenidis macilenta squalidaque forma, per quam omnes calamitates, exsilia civium,
inopia, metus assiduus tyrannidis et suppliciorum significatur. Aeneas ergo,
cum inter Scyllam et Charybdim periculum evasisset naufragii, hoc est, cum
virtutis arripuisset viam, quae est semper in medio inter vitia duo extrema,
defectum, quem notat Charybdis vorax, et excessum, quem notat Scylla ebulliens,
debuit etiam praetemavigare desiderium tyrannidis, seu insulam Cyclopum.
Venit ergo in Siciliam; haec olim erat
coniuncta Italiae, sed postea
... venit medio vi pontus et undis
Hesperium Siculo latus abscidit...
Divinitas enim nostrorum animorum (ut
Platonici docent et Maro eos sequens) ita initio condita erat a Deo, ut secum
coniunctissimae essent et amicissimae inferior pars animi cum superiore. Sed
postea inferior, tamquam actuosa et rebus agendis singularibus intenta, facile
errare incepit et perturbata obiectorum multitudine saepeque malum pro bono
eligens veluti caeco agitationum fluctu percussa ab Italia, hoc est a superiore
parte, violenter divelli coepit. Brevis tamen est cursus Aeneae ex Sicilia in
Italiam, quia ipsa inferior pars ad Italiae oram, hoc est ad contemplationem,
nos iuvat. Unde magnus asceta Ignatius, parens noster, quinque sensuum
applicationem etiam ipsi contemplationi perfectissimae proximam posuit
Deveniret ergo Aeneas ex Sicilia in Italiam facillime, praesertim depurato iam
animo aliquatenus et parente Anchise in Sicilia mortuo, immo et sepulto, hoc
est sensualitate non exstincta modo, sed etiam obruta. Sed ecce non placat
Iunonem iuxta iussum Heleni. Ergo
Vix e conspectu Siculae telluris in altum
Vela dabant
Troiani, hoc est vires omnes et potentiae, et
facultates Aeneae, ecce tibi Iuno, hoc est honoris, non iam tyrannici (hunc
enim iam evitavit Aeneas), sed honesti cupiditas, ad Aeolum, hoc est ad
appetitum inferiorem, contra Aeneam, recto a cursu ad contemplationem
tendentem, avertendum petendo auxilium confugit. Is autem
... celsa sedet arduus arce.
Nihil enim nisi sublime cogitat contra
superiorem appetitum ideoque et sceptra gerit. Ventos ergo, hoc est affectus et
desideria ventosae gloriae, e carcere modestiae emittit. Illi vero mare ipsum,
hoc est liberum Aeneae arbitrium, evertunt penitus et inquietant Interim
Neptunus, hoc est superior mens, Aeneam vexari videns
... summa
placidum caput extulit unda,
hoc est caput, seu
rationis vim, ultra corporeos erigit motus; dein
Eurum ad se
Zephyrumque vocat
ipsosque
affectus inordinatos increpat,
Collectasque fugat nubes...
Falsas enim
rationes pro honoribus consectandis allatas et in unum collectas congestasque
statim confutando et refellendo dissipat
...solemque
reducit.
Ignorantia enim
abacta sol, id est cognitio veri, exoritur. Commode vero Aeneas hac animi
tempestate perfunctus in portum se illum recipit:
Est in
secessu longo locus...
post
perturbationem enim facit animi collectionem in secessu. Quod autem ibi rupes
...
geminique minentur
In caelum scopuli...,
virtutem
in medio sitam intellege et moderationem animi consequi ipsam recollectionem!
Quod autem desuper est
... silvis
scaena coruscis,
scias miram
animi amoenitatem esse in collectione. Dum autem colligit se Aeneas, quaerit,
quae naves perierint, inscenso scopulo, hoc est, quid incommodi subierit ex
animi perturbatione, diligentissime et morose examinat. Ita tamen vacat
collectioni Aeneas, ut tamen sociis escas praeparet, id est curat, ne vires
animi corporisque in recollectione animi affligat nimium. Quare solatur ibi
socios Aeneas ideoque etiam ad recreationem, sed cum solo Achate, id est cum
intellectu, progreditur. Sed ad quid? Ut singula exploret. Ecce tibi recreatio
collectionem turbat! Dum enim a contemplatione, quae est circa unum et
universale, incautius ad singulorum scientiam deflectit, in silvam, id est in
animi distractionem ob rerum singularum multitudinem, quas considerat, incidit.
Et sane ex illa non exiret, nisi se illi Venus, hoc est amor unius summi veri
cognoscendi, offerret. Offert se autem non quasi vera Venus et dea, sed
venatrix nympha. Nondum enim verissimum esse poterat in Aenea desiderium
sapientiae. Ideoque, quia necdum aptum omnino Aeneam contemplationi vidit et
contemplativae vitae, instituit permittere ei civilis vitae brevem gustum et
temporarium. Nam ut Italia est apud me contemplatio sapientiaeque regnum, ita
Carthago est actuosa vita, seu civilis. Obducit autem ei nubem, ne quis eum
videret. Primum enim est hoc et summe necessarium civilem vitam ingredienti, ut
consilia sua semper tegat, Itaque hic Venus non tam eum ad sapientiam
inflammavit (ideo enim illi non tamquam Venus apparuit), sed tantum ad
prudentiam propriam civili vitae. Discit autem Carthagine Aeneas ulterius omnia
vitae civilis praecepta: iura, magistratus, leges et penitus illam Platonicae
civitatis ideam, de qua mihi longissimus esset commentarius instituendus, nisi
ad cetera properarem. Est autem in media Carthagine Iunonis templum, quia civilis vitae supremus
apex et scopus est honor. Non solum autem addisdt civilem vitam Aeneas, sed
etiam ibi exercet et experientia ipsa in illo amoris inhonesti periculo
addiscit miserias et calamitates. Futurus
enim est perfectissimus sapiens, ad cuius perfectionem iuvat singulariter etiam
experientia.
Regina autem Carthaginis Dido est, quam
interpretor ipsam civilitatem, haec enim gubernat et regit rem publicam. Haec
ergo adamat vehementer Aeneam. Vir enim iam purgatus, qui sciat suos affectus
exteriores moderari, qui nec sit iam avarus, nec voluptuosus, nec tyrannice
crudelis, qualis iam Aeneas est, ab ipsa rivilitate et societate hominum valde
amari solet. Irretit ergo illum civilitas, monstrat opera urbis, donat etiam
ipsum regnum, quia civilitas ipsa impedit nos, ne in Italiam proficiscamur, hoc
est, ne nos demus contemplationi. Sed Mercurius descendit a Iove, hoc est ratio
divina illustrat mentem nostram, et Aeneam illuminat persuadetque abitum in
Italiam, hoc est ad contemplationem. Abscindit autem Aeneas funem, et quidem
gladio; momentaneum enim illud est auxilium efficax, cui consentientes violenti
nobis ipsis videmur, ut statim societatem hominum neglegamus civilique vita
spreta faciamus ultimam electionem contemplativae. Abeunte autem Aenea Dido se
interimit, quia re vera civilitas tota perit, cum viri probi et cordati
deserunt rei publicae curam. Perit enim in re publica exemplar probitatis et praeterea
rectum et sine affectibus regimen.
Aeneas ergo in
Italiam recta petit, hoc est ad contemplationem. Sed Palinurus, hoc est
libertas animi retro rapiens rationem, seu potius parens inferiori parti
concupiscentia, pertrahit Aeneam in suam sententiam, ut parum deflectat ad
consanguineum Acestem. Neque mirum, parenti enim exsequias nondum praestiterat
Aeneas (sicut et ille adolescens in libris evangelicis). Aeneas ergo, qui iam
sepeliverat Anchisem, hoc est sensualitatem obruerat, non iam faciet sepulturam
quidem Anchisae, sed celebritatem quandam, ludos nimirum exsequiis mixtos, hoc
est mixtas gaudio lacrimas. Solent enim idem facere in ultimis, quas vocant,
cenis illii, qui ex communi vita ad contemplativam proficiscuntur, et
percommode sane sociae mulieres nolunt proficisci ulterius cum Aenea. Nihil
enim tendentibus ad verissimum statum sapientiae tam necessarium, quam ne quid
cum eo sexu habeant, vel potius tendenti in Italiam, vel contemplationem,
deserendae sunt vires Aeneae, non ipsae quidem, sed earum mollities et
imbecillitas. Uxores ergo Troianorum, non Troiani relinquendi, hi enim, hoc est
vires fortes, sequantur Aeneam,
Exigui numero,
sed bello vivida virtus.
Discedit ergo
Aeneas simpliciter ex parte inferiori, hoc est ex Sicilia, praesertim cum
Neptunus, hoc est, ut iam diximus, appetitus superior, navigantem propellat. Ne
vero iterum tertio redeat in Siciliam, Palinurus, hoc est concupiscentia parens
affectui inferiori, seu libertas illa mala animi rapiens retro mentem, primum
quidem obdormiscat, id est elanguescat, deinde etiam demergatur et pereat penitus.
Mortuo ergo Palinuro commode Aeneas in
Italiam venit. Hic est primus pes sapientis futuri in progressu ad sapientiam.
Figit autem ancoras spei, sperans se assecuturum sapientiam. Invisit vero primo
lucum Apollinis, qui ipse est difficultas inveniendae sapientiae propter
opacitatem veri ex multitudine instantiarum singulariumque. Ex singulorum enim
veritate colligitur ipsa universalis sapientia. Reperit autem ibi in antro
obscuro Sibyllam, quam interpretor fidem esse de Deo, seu sacram doctrinam,
cuique puero etiam patentem. Sine hac enim nefas est omnem sapientiam
acquirere, non vult enim aliquid contrarium sapere divino honori. Sibylla autem
1. illum iubet sepelire Misenum. Misenus autem, seu tubicen, significat ardorem
quendam importunum disputandi. Sciebat enim
Aere ciere viros Martemque accendere cantu,
hoc est ita inflammare argumentantes, ac si
ad pugnos in philosophia eundum esset. Hic igitur tendenti ad sapientiam omnino
obruendus est 2. Iubet Sibylla ramum aureum apportari ab Aenea, quo solo monstrato
possint adire patriam veri, quae est obscura et profunda, nimirum Tartari.
Ramus autem hic aureus labor est speculandi, omnia enim dii labore vendunt
hominibus tamquam auro, sed potissimum sapientiam:
... primo autem avulso non deficit alter
Aureus et simili frondescit virga metallo.
Perpetuus est enim labor in speculando et
unus alterum excipit; una enim reperta veritate altera indaganda est, cum omnes
inter se nexae sint. His duobus praestitis, et altero quidem non sine columbis
Veneris duabus, hoc est affectibus ad amorem sapientiae consequentibus,
sagacitate et alacritate, incipit ducente Sibylla Aeneas philosophari, quam ut
sacram doctrinam ducem sequitur Aeneas. Duplicis autem initia sapientiae
exorditur, in eius se tenebras et profunditatem quasi in inferum immittens,
unius practicae, quae est ipsa moralis philosophia, docens bene beateque
vivere, alterius speculativae, quae in cognitione rerum omnium sita est.
I. Incipiendo autem a prima incipit se ipsum
prius cognoscere, maxime quoad partem mortalem et corpoream. Omnem itaque
miseriam in se ad mortalitatem consequentem incipit meditari.
Vestibulum ante ipsum primique in faucibus
Orci,
hoc est in ipso aditu moralis philosophiae,
quae sequuntur, cognoscuntur: Luctus, ultrices Curae, pollentes Morbi, tristis
Senectus, Metus, malesuada Falnes, turpis Egestas, Letumque Laborque, Leti
Sopor, mala mentis Gaudia, Bellum et Discordia demens, Somnia haerentia
frondibus ulmi, hoc est non verae cognitiones veritatis propter fragilitatem
intellectus, Scyllae, id est fraudes, Briareus, id est temeritas, Lerna, id est
pertinacia, Chimaera, Gorgones, Harpyiae ceteraque vitia humanae naturae
allegorice adumbrata, quae corpus consequuntur. Re vera enim Plato descendere
in se ipsum et cognoscere vitia corporis appellavit descendere in inferos,
cognoscere vero praestantiam animi appellavit ascendere in caelum vel Elysium.
Haec itaque prima est quasi de peccatis et miseriis meditatio, nam ceterae
philosophiae se ipsum cognoscendi partes, hoc est meditatio de morte insinuatur
clarissime. Posuit enim Maro letum in vestibulo inferi, hoc est sapientiae,
Plato vero philosophiam dixit esse mortis meditationem. Sequuntur ceterae; ipsa
enim descensio in inferos est meditatio de inferno itemque de iudice. Addiscit
enim de Minoe, Aeaco et Rhadamanto in ipsa via ad Elysios campos. Ultima autem
commentatio est de Elysio quasi de caelo, expresse enim Plato haec meditari
philosophum iubet moralem.
Sed ut ad commentationem de peccatis
redeamus, tria cognoscit potissimum vitia in se Aeneas: 1. Palinurum, hoc est
pravam illam concupiscentiam examinat diligentius, qua olim retardabatur ad
Italiam, nempe ad verum cognoscendum. 2. Didonem, hoc est nunc primum in hac animi
collectione melius cognoscit nocuisse sibi negotiositatem, seu dvilem vitam. 3.
Ipsum Anchisem, hoc est sensualitatem exquisitissime in se recognoscit. Et haec
est illa ulterior de peccatis in particulari meditatio. Arripit autem ferrum
... atque acie
diverberat umbras,
acies enim et
acumen ingenti iuvat illum ad philosophandum. Sed magis senex ille Charon
portitor, hoc est maturitas iudicii ad singula dignoscenda, ad ulteriorem ergo
eum philosophiam vehit. Cerberus etiam, quem diximus esse tempus tricipiti
quasi capite: praeteriti, praesentis et futuri, quibus omnia vorat, non terret
Aeneam a speculando. Vult enim etiam quam diutissime speculari, dummodo verum
cognoscat Nihil autem sapientius esse tempore veteres dixere. Proinde interius vestibulum profunditatis sapientiae,
quasi inferi, Cerberus obsidet.
Duo ergo ulterius addiscit Aeneas, in quibus
tota ethice consistit: 1. De officiis humanae vitae edocetur, hoc est in communi de
virtutibus et vitiis. 2. Edocetur de finibus similiter bonorum et malorum, hoc
est de poenis et praemiis singularem actionum, bonarum vel malarum. Haec autem
addiscit a Sibylla. Cum enim audivisset damnatorum gemitus, verbera, stridorem
ferri, tractas catenas,
Quae scelerum facies, o virgo, effere,
quibusque
Urgentur poenis?
Longus autem sim, si singula allegorice
ulterius interpreter de Furiis, de immani qumquaginta hiatibus Hydra, de
Tartari voracitate. Incipit vero a sollemnissimo vitiorum, superbia
cognoscenda, tum temeritate, iactantia, quae recognoscit eorumque poenas in
Aloidis, in Titanibus, in Salmoneo, deinde pergit ad luxuriam eiusque poenas,
ad intemperantiam in cibo potuque, ad iniustitiam, avaritiam, fraudes,
adulteria, incestus, ad cetera omnia vitia.
Pergit deinde ad cognoscenda officia bonorum
et praemia:
Devenere locos laetos et amoena virecta
Fortunatorum nemorum...
Hic fingit Maro addiscere hoc Aeneam et cum
Sibylla exquirere a Musaeo poeta, ibidem in Elysiis campis versanti, ut
ingeniosissime simul et occultissime insinuaret poetis esse proprium totam in
fabula sua ethicam docere:
Musaeum ante omnes, medium nam plurima turba
etc.
Docet ergo Aeneam ipsum ad speculandum verum
viam Musaeus, sed non facilem, at quasi allegoricam, difficilem et anfractuosam
(cui similem in hoc ipso capite explicamus):
... Sed vos, si fert ita corde voluntas,
Hoc superate iugum, et facili iam tramite sistam.
Instar vero docentis, sed nimirum sublimem doctrinam,
... ante tulit gressum camposque nitentes
Desuper ostentat...
Cur tamen Anchises postea Aeneae omnia
revelat et ostendit in Elysiis campis bonorum praemia? Nimirum ipsa sensualitas
plurimum confert ad utiliter speculandum in hac vita beatitatem futurae. Hinc,
ut iam monui semel, quinque etiam ipsorum sensuumapplicatio utilissima est, et
potissimum ad haec, quae a nobis tamquam iucunda adamari debent. Et haec est
universalitas, quam addiscit Aeneas paulatim, quae est ethica.
II. autem facit
initia difficilioris philosophiae, quae est speculativa. Videt autem in limine
eius Mortem, Somnum, Famem etc. Oportet enim in cognoscendis rerum
universalibus ideis quasi mori, hoc est a sensibus abstrahi, qui singularia
tantum cognoscunt, famere praeterea et negotiis externis penitus obdormiscere.
Videt vero ibi Aeneas, in ipso aditu inferi, hoc est scientiae, Scyllas
biformes, Centauros, centumgeminum Briareum, Chimaeras et formas tricorporis
umbriae, quod dupliriter intellege: 1. haec esse entia rationis, quae ad
abstractionem universalium et per consequens ad scientiam omnem, quae circa
universalia versatur, sunt apprime necessaria. Chimaera enim, Harpyiae et forma
tricorporis umbrae sunt entia rationis merissima apud philosophos. Vel 2., cum
vides, quod Aeneas corripit ferrum
...strictamque
aciem venientibus offert
et
... ferro
diverberat umbras,
agnosce vim
ingenii unius cuiusque rei naturam cognoscentis per universalia non tantum iuxta
genus, quo connectuntur diversae species inter se, v. g. in Chimaera capra,
leo, draco conveniunt generice, ut sunt animalia, ideoque sunt unum, id est
Chimaera, sed etiam singula cognoscentis iuxta suas species et differentias.
Acie enim gladii, hoc est acumine iudicii, diverberat, hoc est quasi dissecat
et discemit et separat singula, quae sunt diversa, capram a leone, et draconem
ab utroque. Deinde, ut brevissime alia tantum iudicent, Cerberum placat offa
panis, hoc est evitat dissensionem unius suae sententiae ab altera. Multitudo
enim capitum quasi dissonantiam propositionum notat vel aptius, Cerberus est
popularitas opinionum clararum et vulgaritas quaedam sentiendi. Multitudo enim
capitum in Cerbero apte popularitatem, hoc est plebem multorum capitum, notat.
Sapiens ergo vere futurus Aeneas ideo vadit per umbras
... sola sub
nocte...,
ut veritatenit,
quae vulgus latet, inveniat. Philosophatur ergo de rerum natura et deo:
Principio coelum
ac terras camposque liquentes
Lucentemque globum Lunae Titaniaque astra
Spiritus intus alit totamque infusa per artus
Mens agitat molem et magno se corpore miscet.
Inde hommum pecudumque genus vitaeque volantum
Et quae mannoreo fert monstra sub aequore pontus.
Igneus est ollis vigor et caelestis origo
Seminibus, quantum non noxia corpora tardant
Terrenique hebetant artus moribundaque membra.
Hinc metuunt cupiuntque, dolent gaudentque, nec auras
Respiciunt clausae tenebris et carcere caeco.
Quin et supremo cum lumine vita reliquit,
Non tamen omne malum miseris nec funditus omnes etc.,
ubi tota penitus
philosophia naturalis de Deo et natura inclusa est.
Sed haec
tota philosophiae lib. VI ratio nondum
Aeneam perfectum facit sapientem. Nondum enim Caietam sepelivit, nutricem suam, hoc est
nondum abiecit nonnullas opiniones, quas puer a malis magistris et nutriciis
cum lacte hauserat. Deserit ergo eas sepulta Caieta tandemque pervenit ad
Latium Circe etiam, id est fallaciis et erroribus evitatis, hoc est sapientiae
regnum ingreditur. Praeterea lib. VI tantum conclusiones ipsius philosophiae
ponit, obiectiones nondum omnino solvit et difficultates in contrarium
occurrentes. Hoc ergo facturus est in Latio. Porro, Latii, seu sapientiae, regnum obtinere non potest, nisi sit ei
Lavinia comunx. Λαβή autem est prehensio vel comprehensio.
Non potest enim sapiens esse perfectus, nisi rerum omnium comprehensionem
verique habeat. Sed Latinus rex, hoc est delitescentia sapientiae, non satis
est, ut Aeneae filiam despondeat, cum Amata, id est ignorantia, seu potius
profunditas ipsius sapientiae, hoc est passiva quaedam ignorabilitas, faveat
Turno, hoc est sophismati vel captioso sapienti. Ipsa enim sapientia apta est
ignorari propter difficultatem. Quare obnoxia est ignorationi activae ac
proinde, cum merito eius filia, hoc est comprehensio rerum omnium, debeatur
sapienti Aeneae, interim iniuste conceditur Turno sophistae. Merito autem
Turnum sophistam voco, quippe qui pro galea gestet in capite Chimaeram seu
Hydram, symbolum falsitatis. Falsitas enim nihil aliud est, immo et ipsum sophisma,
nisi unius cum altero inepta et falsa
connexio, qualis
est connexio draconis, caprae et leonis in Chimaera. Hanc autem capite gestat
Turnus. Tota enim ipsius in capite ratiocinandi ratio et sui defendendi vis est
sophistica. Sophista ergo Turnus cum philosopho Aenea de Lavinia, seu rerum et
veritatis comprehensione et consequenter regno Latii, seu sapientiae,
proeliantur. Huius venatus Ascanii dedit initium. Ascanius autem est vigor
quidam Aeneae venans, hoc est sagaciter investigans ipsam veritatem. Rursum
autem Iuno persequitur Aeneam, non quidem iam ut Cupiditas est honoris civilis,
sed ut est Cupiditas famae et popularitatis, maxime ex claritate docendi. Nihil
enim tam obest philosopho, praesertim iactabundo, quam honorem in doctrina
assequi, hoc est esse magistrum; vel enim propter popularitatem, vel ut a
stupidis discipulis facilius intellegatur, profundiorem saepe dissimulat
veritatem. Inflammat ergo Iuno Turnum ad
bellum, sed non Aeneam, et quidem affamulante Allecto, sive invidia quadam
famae de doctrina. Ut autem Aeneas habet suum exerdtum, hoc est rationes pro
veritate, ita Turnus habet captiunculas et elenchos: Mezentium, deum
contemptorem, hoc est ductas ratiunculas ex falsa theologia Messapum et Lausum,
equorum domitores, hoc est expeditam, sed fallacem argumentandi rationem,
ceterosque. Rursum Aeneas castra, hoc est conclusiones suae philosophiae,
fossis atque aggere cingit, immo et ad Euandrum petitum auxilia non erubescit
contendere, hoc est auctoritate aliorum sapientum antiquissimisque testimoniis
(Arcades enim ante Lunam etiam). Venus interea, seu amor sapientiae, non
otiatur in illo, sed desiderium ipsum exsequitur labore. Venus enim a Vulcano
(quem recte laborem interpretabere) impetrat arma ipsi Aeneae, et potissimum
clipeum illum inauratum,
... unum omnia contra
Tela Lationorum...,
hoc est firmitatem doctrinae cum claritate
coniunctam, quam non nisi labor perficit. His auxiliis utrunque pugnatur
strenue, hoc est argumentationibus ipsis disceptatur Monet autem Aeneas
Achatem, hoc est intellectum suum excitat:
Suggere tela mihi, non ullum dextera frustra
Torserit in Rutulos...
Proinde multos mactat, hoc est rationes et
auxilia sophistica confutat, praecipue vero Mezentium illum, hoc est ex falsa
theologia depromptas rationes. Hoc idem repetit ad finem lib. XI, donec tandem
ultimo confligat in XII ipsumque Laurentum, Latii caput, hoc est sapientiae
regnum, occupet. Quod dum fit, commode Amata, hoc est ignoratio illa passiva
veritatis, se ipsam interimit. Nectit autem sibi laqueum a trabe. Ipsa enim
connexio veritatum interimit ignorantiam. Non occidit autem Turnum Aeneas nisi
viso illo pulcherrimo Pallantis balteo. Hic enim est connexio clarissima medii
cum terminis, in quo consistit ipsa argumentandi vis. Tum demum sophista occiso
in se ipso Aeneas philosophus perfectissimus evadit sapiens, Laviniam enim
capit, hoc est rerum omnium comprehensionem, cum eaque regnum Latii, hoc est
sapientiae.
Haec est illa
encyclopaedia obliqua Aeneidos!
|