|
Corollarium
I
Genus
et differentia poeseos a ceteris artibus
Ex superiori capite, in quo breviter
adumbravimus naturam poeseos, pronum est colligere eius:
1. genus, quod est ars, 2. differentiam ex illis verbis: quae dicendo imitatur
res iuxta ea, iuxta quae possunt vel debent esse. In quo triplex discrimen est
a triplici genere artium. Primum a mechanicis et a musica, quae aliquid
imitantur, sed non dicendo, ut poeta aut orator. Secundum discrimen est in illo
verbo "imitatur" ab iis artibus, quae non imitantur. Tertium
discrimen est ab aliis artibus liberalibus, nempe a grammatica, historica,
oratoria, quae dicunt quidem, sed dicendo non imitantur vel certe hoc illis non
est proprium, sed hoc participant dumtaxat a poesi, ut videntur participare
ethopoeiam, hypotyposin, hyperbolen ceteraque audaciora lumina dictionis a
poesi. Vel si imitantur, non eo modo quo poesis imitantur, hoc est, non prout
possunt aut debent res esse, sed prout sunt vel verisimiliter esse possunt.
Quodsi hie modus poeseos iuxta statum possibilem res narrandi alicui alteri
arti convenit, ut videtur convenire picturae iuxta incertum, mea quidem
sententia, Horatii dictum:
... Pictoribus atque poetis
Quodlibet audendi semper fuit aequa potestas,
hoc certe illis non nisi per emendicationem,
quam Aristoteles participationem vocat in artibus communicantibus, a poesi
conveniet. Itaque si Apelles pingat Centaurum aut Famam Vergilii vel quid
simile depromat ex rerum possibilitate vel ideis, quatenus [qui]dem pinget,
pictor erit, quatenus vero excogitavit, poeta, vel fortasse excogitatum a poeta
accepit. Alia praeterea est ratio pingendi, quod esse potuit, vel dicendi.
Pingere enim non est dicere hoc ita esse, sed est ostendere quodammodo clarius,
quale quid potuit esse. Narrare vero, quod est poetae, est hoc vel illud, quod
potuit esse, iam asserere esse.
Corollarium
II
Efficiens,
finis, materta et forma poeseos
I. Causa efficiens poeseos, inventrix est natura
ipsa, ut ait Aristoteles, impellens ad imitandum dicendo etiam pu[eros] ipsos.
Lege hie prolixius Scaligerum, qui accurate expendit, qu[od] poesis originem
traxit a numeris quibusdam inconditis hominum otio[sorum], et deinde perfecta
fuerit, proposito argumento numerosae ora[tionis]. Causam vero efficientem,
cuius instinctu agi dicuntur poetae, si dicamus de ethnicis poetis, non
impedimur, quominus peculiariter dicamus Deum esse ipsum, prout est auctor et
perfector operum naturalium. Quorum perfectionem, quoad poesin et magnam
philosophiae partem, peculiari quadam providentia voluit esse penes gentiles,
perfectiorum scientiarum perfectionem Christianis assignaturus, ut theologiam
moralemque philosophiam, ut ad haec natos nos esse pot[ius con]sideremus.
Ceteroqui et in Sacris libris peculiari quodam et quidem supernaturali
instinctu Dei legimus poesin inspiratam, lyricam praesertim, Moysi, Deborae,
Iudithae, Annae, Davidi, Salomoni, Zachariae, Elisabethae ipsique etiam
sanctissimae Virgini, tamquam aptum quoddam et singulare divinae laudis suae
instrumentum. Effectrix vero propria et proxima ac principalis causa est poeta
ipse, instrumentalis vero est habitus, seu ars, cuius ductu praecepta poeseos
reducimus ad opus.
II. Causa finalis, intrinseca quidem est eo
modo, quo diximus, imitari; extrinseca vero et ulterior est docere et
delectare, hoc est veritatem rerum, et praesertim vitae humanae praecepta modo
quodam iucundo tradere, ut facilius in animos irrepant. Addo praeterea finem
etiam esse poetae movere, leni quidem motu in comoedia, in lyricis, satira,
mimo et margite, motu vero gravi in tragoedia et elegia, utroque porro motu in
sola ferme epopoeia.
III. Causa materialis, circa quam versatur
poeta, seu obiectum, adaequatum quidem erunt res omnes, ut diximus, praecipuum
vero, seu analogum veluti attributionis erunt humanae actiones. Formale vero obiectum,
seu ratio, sub qua res tractat poeta, erit modus ille, quern 1 capite fuse
examinavimus, dicendi de rebus, prout esse potuerunt.
IV. Causa
fonnalis est ipsa fabula, seu imitatio rerum [omnium] eadem ratione facta.
Effectus porro
harum quattuor causarum vocatur poema vel etiam ψδη, hoc est quaelibet oda, quae est species vel imago
cuiusvis rei, facta a poeta. Receptum tamen iam est per errorem grammaticorum,
ut communiter putemus poema heroicum tantum carmen, odas vero lyricum, nisi
forte odas malis a cantu deducere.
|