|
De iis vero, quae ad delectandum spectant,
ita speculemur breviter. Cum fabula, potissimum epica, magna sit, ne taedium
ipsa magnitudo afferat, aliquid ipsi magnitudini temperamenti addendum est.
Magnus etiam cibus non displicet, si bene condiatur. Rursus, cum, ut diximus,
fabula epica una sit, unitas autem et unius inculcatio taedium afferat, hanc
quoque alio aliquo temperare oportebit. Itaque unitas fabulae, ne taedium
afferat, varietate condienda est. Varietas enim, ut aiunt, delectat. Rursus
magnitudo, quae se ipsa facit taedium, distrahetur admirabilitate rerum. Sed
rursus necdum sufficiet ipsa ratio magni et mirabilis, unius et varii, nisi
ipsum admirabile et varium aliquo modo per totum fabulae corpus pertineant et
semper iungantur, sicuti semper iunguntur magnum et unum. Licet enim, ut
Aristoteles docet cap. 22, mirandum vel ratio admirabilis delectet:
"Ceterum", inquit, "mirandum ipsum per se esse gratum argumento
sit, quod omnes huiusmodi aliquod dum nuntiant, veluti dicturi in gratiam id
semper exaggerant", veluti illi faciunt, qui proponunt se fabulam quampiam
narraturos, licet etiam ipsa varietas semper delectet, in poeta tamen omni, et
praesertim epico, oportet ulterius progredi, nempea, ut addatur aliqua tertia
virtus, quae faciat illud mirum et illud varium quasi exsistere et verum
apparere. Nam alias multa mira et varia cogitantur a nobis tamquam possibilia,
et tamen non delectant nos. Delectarent autem, si ea etiam exsistere
cognosceremus. Sic ergo ad delectandum fabulae lectorem praeter varietatem et
admirabilitatem addenda est probabilitas, per quam ex statu possibilitatis
extrahantur illa mira et varia in statum exsistentiae, non ut ex vi
argumentationis alicuius veraem, quam poeta adhibeat, lector assentiatur res
illas exstitisse vel exsistere, sed ex vi artificiosae cuiusdam narrationis,
quae sit ita inter se connexa, ut praeiactis quibusdam alia, quae sequuntur,
connexe et probabiliter acddisse putentur. Ita tota ratio suavitatis, seu
delectandi, in vario, admirabili et probabili sita est. Ordiamur vero a primo!
|