|
Huius praescriptiones facilius exemplo quam praecepto
intelleguntur, in communi tamen praeiaciendum et ipsam actionem magnam variam
et perplexam esse debere neque umquam uno tenore felicem vel adversam, sed
alternis vicibus perplexam et tunc maxime adversam, cum propter aliquid, quod
dicitur in praesenti, secunda speraretur, et e contra. Idem servandum in
actionibus impedientium vel iuvantium. Posito enim primo, quod diximus, necesse
est illis nunc succedere, nunc non succedere insperate. Varietas insuper et
ipsarum personarum agentium servanda. Nunc solitarius heros sit in ripa, nunc
solus vigilans ad clavum navis, nunc multitudine stipandus est; nunc homines
agant, nunc natura, nunc genii, nunc dii; et ut partes librorum inter se
variae, ita et libri ipsi fabulae diversissimi sint, quoad ipsas etiam personas
agentes modumque agendi. Insuper mutanda est ipsa naturae semper facies, quae
illustrat actionem, nunc serenum sit, nunc tenebrosum caelum.
Ipse locus modo horridus, modo amoenus; ludi
aliaeque res laetae, ut venationes, pluvia turbandae sunt, tempestates
serenitate moderandae. Tempus etiam ipsum non idem sit semper, aliquando uni
actioni longum tempus impendatur, aliquando dies quasi otiosi transigantur, in
quibus non actio magna, sed spes actionis magnae continuandae appareat:
Iamque dies alterque dies processit...
Quodsi laeta diutius inculcanda sunt vel
tristia diu describenda, tristia brevi ioco, laeta brevi luctu temperentur per
occasionem. Iocentur ergo Aeneas et Turnus in media caede:
... fratrem ne desere, frater!
Italiam metire iacens...!
Menoetes in ludis mergatur, ita tamen, ut
rideant Troiani. Eventus ipsi medii rerum semper modo differant! In II Creusa
eripitur incerta morte, in vulgari morte Anchises, in IV se ipsam Dido
interficit, in V Palinurus in mare deturbatur dormiens, in VI Misenum deus
punit, in VII Galaesus iustus, in VIII iniusta Cleopatra, in IX uterque in suis
castris hostis praeter spem caeditur, in X aeque Lausus pius et impius
Mezentius, in XI Camilla ab ignoto interficitur, in XII Turnus iamiam incolumis
futurus. In ipsis etiam actionibus tendentibus ad eventus quaedam materialis
varietas: castra oppugnata, urbs obsessa, proeliantur rustici, milites,
equites, peditum auxilia, praesidia, subsidia. Instrumenta, usus instrumentorum
varientur. Vulnerentur ergo invicem: saxo, torre, clava, sude, cratere,
bipenni, conto, sparo, iaculo, sagitta, falarica, hasta, lancea, ense; iugulum,
caputi femur, pectus, poples, manus, genu; adversi, aversi, eminus, comminus,
ab latere stantis, iacentis, currentis, fugientis, congressi, dormientis,
latitantis, taciti, clamantis, iactantis, precantis, deprecantis, exprobrantis,
minantis, timidi, audacis, ulciscentis; in equo, in curru, in muro, in campo,
in tentoriis, in sacris, in vigiliis, die, noctu, per levia proelia, per iustos
congressus, per insidias, ex acie, ex turmis, singulari certamine, affines, non
afines, Graeci simul vel Troianus cum Rutulo, iustus cum probo vel sceleratus.
Portenta et prodigia vel res difficillimae
eveniant, sed modo insperato, auxilium,
Quod minime reris, Graia pandetur ab urbe.
Quis enim speraret Euandrum Graecum
pugnaturum pro Troianis, vel Diomedem non pugnaturum contra illos, vel quis
ipsos Italos contra Italos pro Troianis; Praeterea Lausus cum patre in proelio,
Pallas sub Aenea pro patre. Pallas cum Lauso non congreditur, ne alter alteri
praeferatur, sed maioris herois manu cadat uterque. Quid vero illius modi
varietate amoenius, ut etiam Scaliger notat, exclusere castris suos Troiani,
Tumum autem inclusere. Ex exclusis Troianis unus timidus, alter audax. Rutuli Euryalum occidunt.
Nisus vult mori, victorem interficit moriturus; spolia recipiunt Rutuli, quae
illi Messapo et Rhamneti abstulerunt. Rutuli flent Volscentem, Troiani
Euryalum.
Videndum porro
est, ne eadem res quasi de industria et longiu, si sit insignis et rara, bis
describatur etiam in eodem opere, si fieri possit. Ergo
"pestilentiam", ut notat Scaliger, "tempestatem, obsidionem,
altercationem, legationem, ludos, singulare certamen, foederis caerimonias,
convivium, concilium, funus, funebrem orationem, tropaeum semel descripsite
Maro.
Praeterea
varietas spectanda causarum, et maxime finalis; ita apud Maronem mortes numquam
eiusdem modi. Fato suo fungitur Anchises, Misenus ob temeritatem, Palinurus ob
somnum, Lausus ob pietatem, Mezentius ob ultionem, Pallas ob audaciam, Arruns
ob perfidiam, Camilla ob fortitudinem, Turnus ob avaritiam et gloriam spoliis
detractis.
Rursum Mezentius
bello persequitur cives, Aeneas illatum ulciscitur Euandro supplex Graeco;
Graecus exsul cum exsule Troiano consentit. Diomedes fortis elanguit, Aeneas
olim mollis contra eundem Diomedem, nunc illi terrori est. Uno verbo omnes illi
fontes possibilitatis lib. II, III et IV semper variantur.
|