|
De hac
Aristoteles non satis clare cap. 22: "Sane convenit tragoediae ipsum
praebere mirandum, magis autem epopoeiae, quod videlicet proportione
respondeat", ubi docet rationem mirandi magis procurari debere in epopoeia
et licentiosiores posse esse epicos in rerum mirabilium fictionibus, quam
tragicos vel alios quosvis. Rationem vero
dat, quia magis proportionata mira possunt esse in epopoeia, etiamsi sint valde
mira et quasi dissentanea, quam in tragoedia. Addit autem ulteriorem rationem,
quia singularia quaedam et magis vivacius, quippe per actionem et gestus, et
machinas aliaque, quae coram spectantur potius, quam cogitantur, in tragoedia
exhibentur, ut facile ratio dissentanei et absurdi appareat in ipso miro. Haec
vero eadem singularia in contextu epico magis latent. "Ideoque",
inquit, "mirandum maxime epopoeiae convenit, quoniam in ea ad ipsum
agentem minime respicimus", hoc est oculis illum non videmus. Neque tam vivaciter
in abstracto cogitatum examinamus quendam Aeneam, quam examinaremus hunc ut
hunc Aeneam in scaena agentem. Cap. etiam 8 docet breviter, quaenam sint
admirabilia: "Hoc pacto", inquit, "admirabile magis sese offert,
quam si a casu vel a fortuna proficisci appareat, siquidem in his etiam, quae a
fortuna proveniunt, illa quidem maximam admirationem prae se ferunt, quae
veluti suopte impulsu provenire videantur". Deinde dat exemplum: "ut in Argo Mitii statua, quae super
inspectantem collapsa auctorem Mitti necis interfecit. Eiusmodi enim haec sunt,
ut non temere facta esse opinemur". Ex quo colligo duplicia esse miranda,
rerum vel agentium mutorum brutorumve et miranda agentium naturalium. Illa ergo
agentium mutorum vel brutorum miranda erunt, quae non temere provenire
videbuntur, sed quasi ex occulta quadam ratione, sicut cum statua Mitii
interfectorem Mitii obruit. E contrario vero, illa erunt miranda agentium
rationalium, quae videbuntur agi sine ratione vel cognitione, vel quasi sine
cognitione, ut cum Turnus insequitur Iunonem cum gladio, simulantem Aeneae
speciem. Hic enim summe mirandum est, quia et tum maxime excedit ex acie, cum
se maxime putat pugnare, et tum maxime amicissimam sibi insequitur, cum se
putat inimicissimum insequi. Huius autem tota admirabilitas est in non
agnitione.
Sed universalius loquendo illa simpliciter
erunt mirabilia ac proinde tota fabula spargenda, quae causam sui latentem
habent. Miramur enim, ut ait Aristoteles, illa, quorum causam ignoramus. Talia
autem sunt difficilia quaeque vel praeter naturam, vel supra naturam, vel etiam
contra naturam fieri contingit, quaeque non fiunt nisi viribus Dei ordinariis
vel extraordinariis, vel geniorum, vel artis, vel naturae, vel hominum. Quomodo
autem haec ex statu possibilium reducere possimus in statum exsistentiae, hoc
est quomodo illis probabilitatem, quod de facto acciderint, astruere possimus,
iam docuimus lib. II.
|