|
Reliqua tamen hic de probabilitate
explicabimus ulterius. De hac autem Aristoteles cap. 22 ita praecipit:
"Sermones ipsos (intellegit contextum epicum) adeo non ex parte rationis
expertium constitui debere, ut etiam nihil, quod non summa ratione praeditum
sit, contineant". Vocat autem extra rationem esse, improbabile esse. Recte
autem post admirabilitatem fabulae ponimus ipsam probabilitatem. Siquidem enim
Aristoteles docet alibi post admirationem sequi ratiocinationem et ex
admiratione nasci philosophiam. Sane posito aliquo a nobis miro, statim lector
incipiet cogitare, quomodo hoc accidere potuerit, sique nihil probabilis
viderit, desinet mirari et delectari. Probabilitas ergo conservabit ipsam
admirationem et ulterius prolongabit
Nota autem probabilitatem rhetoricam et
poeticam penitus essentialiter difierre, 1. quia probabilitas rhetorica
formaliter fit per argumentationemt poetica vero nullo modo, sed tantum per
quoddam artificium dispositionis narrativae, quod explicabo cap. sequenti. 2.
Probabilitas rhetorica habet plerumque intentum reale et ultimatum, ut credatur
hoc ita accidisse, poetica vero interdum tantum hoc ita potuisse accidere vel
debuisse, si omnino vel probe occidisset. Atque haec causa est, cur poetae non
mentiantur, abstractivam enim habent probabilitatem. Abstrahentium autem, ut
docet Aristoteles, non est mendacium. 3. Differunt quoad effectum, nam
probabilitas rhetorica interrumpit admirationem, multoque magis philosophica,
cum per argumentum verum vera alicuius causa ostenditur probabiliter. At vero,
ut iam dixi, probabilitas poetica conservat admirationem, non enim vere omnino
et per veram argumentationem, sed, ut paulo post docebo, per sophisma causam
confictam rei ostendit, decipiendo ipsum lectorem suaviter, ut proinde allata
probabilitate dubius sit adhuc et in media deliberatione et somnio quodam, an
verum sit, quod dicatur. Id, quod iam aggredior, ostendam.
|