|
Hoc autem contingit iuxta Aristotelem hoc
modo. "Existimant enim", inquit, "homines, cum hoc ipso
exsistente sive facto hoc ipsum fiat, si posterius sit, etiam prius esse vel
fieri, quod quidem mendacium est. Sed ob id sane mendacium primum est, quod
alio quopiam exsistente hoc idem esse vel fieri necesse sit. Siquidem cum hoc
esse verum sciat, anima nostra paralogismo colligit etiam primum esse
verum". Deinde dat exemplum Homeri. "Homerus vero praecipue alios
docuit, quo pacto mendacium ipsum dici oporeret, quod profecto paralogismus
est". Docet hic Aristoteles summum quoddam artificium fabulae debere esse
probabilem per paralogismum, seu sophisma quoddam. Sicuti enim in sophismate
contingit, ut falsa appareant probabilia ex falsis praemissis, ita etiam
oportere praemissas esse quasdam in fabula, quae ipsae etiamsi sint fictae et
falsae, illis tamen cum semel lector non sperans, quid postea dicendum esset a
poeta, assensus est, postea posterioribus fictionibus, etiamsi sint valde
mirae, facilius assentitur. Hoc est, quod docuit Vida lib. II.
|