|
Haec autem sunt, in quibus occulte latet
ulterior effectus.
I. Oracula, de
quibus ita Vida:
Sed rerum eventus nonnulli saepe canendo
Indiciis porro ostendunt in luce maligna
Sublustrique aliquid dant cernere noctis in umbra.
Hinc pater Aeneam...,
v. g. cum Apollo dat oraculum, ut Troiani
proficiscantur eo, unde sunt orti. Ergo facilius assentietur lector probabile
fuisse Aeneam in Italiam venisse, etsi et illud oraculum fictum fuit.
II. Vaticinia, de quibus ita Vida:
Nam iuvat haec
ipsos inter praescisse legentes,
Quamvis sint et adhuc confusa, et nubila porro etc.
V. g. Celaeno cum semel assensus sum harpyiam
vaticinatam fuisse in media fame venturum Aeneam in Italiam, facilius assentiar
iam illum venisse eo, cum videro quadris illum vesci, quamvis et illa praemissa
vaticinii ficta est.
III. Somnia, qualia habes lib. VII et lib.
III. Si enim haec apte implentur, nescio, quomodo ipsa aptitudo trahit nos ad
assensum ipsius miri effectus.
IV. Auguria, extispicia, auspicia aliaque
eiusdem generis.
V. Sunt omina, ut:
Quattuor hic, primum omen, equos in gramine
vidi.
Hoc praesagium valet ad ulteriorem
probabilitatem belli Latini. Sic illud aquilae rapientis praedam omen in XII et
cum Nisus primum augurem Latinorum occidit.
VI. Sunt revelationes per Deum vel angelos
factae et vis fati ostensa.
VII. Sunt signa quaedam, quae possunt esse
occasiones alicuius facti vel non facti, quod alias non fieret vel fieret. Hoc
etiam recognoscit Vida, ut cum praemittit poeta balteum Pallantis acceptum
fuisse a Turno, ut pariatur probabilitas viso illo postea occisum fuisse Turnum
ab Aenea.
VIII. Simplicis hominis sermonis conversio
quaedam inopinata in vaticinium, etiam ipso dicente inscio et non praesagiente
effectum, quod summopere delectat. Sic Palinurus in V inscius:
... non, si mihi Iuppiter auctor
Suadeat, hoc sperem Italiam contingere caelo.
Ex sermone factum est vaticinium, nam re vera
in Italiam non venit nisi submersus.
IX. Stratagemata vel aliquid sollertissime
inventum pro futuro effectu, quasi certissimo efficiendo. Dum enim lector videt
efficacitatem hanc in stratagemate, quasi in praemissa, statim postea
assentitur incautus secutum fuisse effectum.
Hoc est ergo, quod docuit Aristoteles,
paralogismum a poetis fierii, hoc est deceptionem lectoris, cum
"existimant homines hoc ipso exsistente sive facto aliud, quod posterius
esti exsistere".
|