|
1. Iuvat ipsum poetam interdum multo ante
praedicere eventum futurum brevissime. De quo loco citato diligentissime expende
Vidam! Sic Vergilius multo ante mortem Didonis initio ipso hospitii:
Ille dies primus leti primusque laborum
Causa fuit...
Lib. X:
Turno tempus erit, magno cum optaverit emptum
Intactum Pallanta et cum spolia ista diemque
Oderit.
Sic etiam totius Aeneidos eventus
medii et ultimi breviter praesignificantur in III per vaticinium Heleni. Ratio
autem est, cur haec ad futurorum probabilitatem iuvent, quia breviter
praedicuntur et sine circumstantiis difficultatum singularum, propter quas ipsa
res difficile credi posset. Cum ergo propter harum difficultatum non agnitionem
facile multo ante assensi sumus hoc vel illud exstiturum, facilius credemus,
cum hoc ipsum exsistet. Unus enim actus assensus saltem aliquem habitum et
facultatem inducit eidem rei iterum assentiendi, maxime cum naturaliter aliunde
nos pudeat eidem rei dissentiri, cui semel assensi sumus. Eadem ratio est, cur
et illa inducant probabilitatem, quae capite praecedenti enumeravi. Habent enim connexionem
quandam cum futuro eventu et essentialiter respiciunt illum. Cum ergo semel
assensi sumus exstitisse aliquid, quod connexum est cum alio, pudet nos non
assentiri huic alteri illud etiam exstitisse.
II. Iuvat etiam non poetam narrare aliquid
mirabile, sed deum vel genium, vel aliquam personam maioris auctoritatis, ad
quam per se pertineat non falli in vero, introducere enarrantem. Sic enim
inconsiderate, nescio quomodo, assentitur legens verum hoc esse. Sic fecit Maro
in recensenda per Dianam Camillae vita in XI.
III. Iuvat, ut iam semel monui, rem factis
rebus similem introducere vel cui similia postea de facto exstitura sunt. Quo
in artificio non possum satis mirari Maronem. Introducit enim Ascanium nudo
capite pugnare initio X, quia postea hoc fecit ipse Iulius Caesar. Fingit
Aeneam nudato capite clamantem:
O cohibete iras!
quia idem Caesar hoc fecerat suos in Pharsalia
alloquens: "parcite civibus!" Ascanii et Laviniae caput illustrat
ominosa flamma, quia hoc idem factum omen in Tullo Hostilio et L. Marcio.
Rursus Sergesto pro servata navi in V Aeneas dat praemium, quia Varroni
similiter gratiae actae pro servata re publica post cladem Cannensem. Venulum
ex equo a Tarchone describit detractum atque cursu ablatum; idem sibi evenisse
Caesar ait in Ephemeride teste Servio. Ratio est, cur haec probabilitatem
afferant, quia quae iam facta sunt, eorum similia ante facta fuisse credibile
est, maxime si maiores et posteri comparantur. Hi enim solent imitari avos.
Probabile est ergo avos fecisse, quod fecerunt nepotes.
Et haec quidem de probabilitate rerum mirarum
et extraordinariarum, quorum fontem universalem lib. II diximus esse difficile. Res
autem ordinariae et communes neque habent per se admirabuitatem, neque indigent
tanta probabilitatis cura, et earum ex opposito probabilitatis fons erit ipsa
ratio facilis. Probabile est enim ea accidere, quae sunt facilia. Ipsa autem
ratio facilis rursus dividitur in illos fontes possibilium actionum et aliarum
rerum, de quibus lib. III et IV. Nam v. g. probabilitas, cur iuvet Aeneam
Euander, Venus, Iuppiter et aliae personae, vel cur hoc modo, fons est
probabilitatis ipsum facile, desumptum ex affinitate vel ex natione, vel ex
sexu, vel moribus, vel officio, vel natura, eademque ratio est de probabilitate
actionum impedientium.
|