|
Superiore libro
de animorum delectatione egimus ex fabula proveniente, hoc libro acturi de motu
ipso. Nam etsi haec quoque, quibus movemur in fabula, nos delectent, tamen
quaedam propria sunt magis delectatione ut no varia mira probabilia, quam illa,
quae propria sunt motui, quae ab Aristotele vocantur horribilia terribiliaque. Connexa tamen haec sunt inter se, ut obiecta ita motus
ipsi. Nam et terribilia miserabiliaque possunt esse varia, immo interdum ex
variatione contingunt talia, ut videre est in peripetiis et agnitionibus,
insuper sunt etiam admirabilia, immo et stuporem inducunt.
Hanc connexionem insinuat Aristoteles cap.
14: "Quoniam vero", inquit, "a timere misericordiave talem
delectationem per imitationem poeta parare debet". Timor vero et
misericordia non est nisi terribilium miserabiliumque. Praeterea paulo ante
eodem cap. 14 ait duas esse partes, quibus tragoedia mortalium animos delectat:
peripetias et agnitiones. Harum vero utraque est sane terrifica et miserabilis,
itaque coniuncta est delectatio ex parte varii cum motu. Connexam vero cum
eodem esse etiam respectu probabilitatis patet ex illis verbis cap. 9, ubi
agens de propriis motus instrumentis, agitatione et peripetia,
"Haec", inquit, "in ipso rerum contextu (hoc est in fabula ipsa)
ita astruenda sunt, ut ex his, quae prius acta fuerint necessario sequi aut
certe verisimiliter agi videantur. Multum enim differt, fiant haec per haec, an
ex his". Quasi diceret non tantum hoc per hoc fieri debere in fabula
habento agnitionem et peripetiam, sed insuper debere hoc ex alio sequi, hoc est
ipsas peripetias et agnitiones probabiles esse debere. Quod, tertio, spectat ad
admirabilitatem, respectu etiam huius delectatio participat cum motu, nam
horribilia terribiliaque semper etiam per se sunt admirabilia, ut ex
experientia patet Neque mirum ita esse affines sibi delectationem et motum in
fabula, cum eo ipso, quod audiamus horribilia terribiliaque v. g. in
tragoediis, delectationem sentiamus maximam gaudeamusque etiam flere et
iucundissimum nobis sit aliorum misereri. Tamen, ut dixi, etiamsi utrumque
participet in multis et in omnibus ferme, quaedam tamen alterutri magis propria
sunt.
|