|
Tria huiusmodi assignat Aristoteles cap. 9:
I est peripetia, quae "est eorum, quae
aguntur, in contrarium mutatio" v. g. "In Lynceo", inquit
Aristoteles, "ductus est ille quidem veluti mox unis immolandus, Danaus
contra subsecutus, ut immolaret, sed accidit ex his, quae patrata sunt, ut
Danaus occideretur, Lynceus vero liber effectus fuerit". Huiusmodi ergo fictiones
vocantur peripetiae et pro varietate materiae et circumstantiarum vel metum,
vel commiserationem pariunt. Fabula enimt ut docet Aristoteles alibi, non
tantum actionum humanarum, sed etiam felicitatis infelidtatisque imitatio est.
II est agnitio, quae definitur ab Aristotele
"ex ignoratione in notitiam ad amicitiam vel inimicitiam illorum mutatio,
qui seu felices, seu infelices determinantur". Dat exemplum de Oedipode, qui ex
felici determinatus est infelix, cum agnovisset se liberos suscepisse ex matre,
quam ignoraverat antea fuisse matrem. Breviter vero hic cap. 9 dividit
agnitiones, alias esse improprias inanimatorum et quorumcumque, "si quando
evenit, ut si quid patrarit quis vel non patrarit, agnoscamus". Tales
improprias vocat et ad fabulam minus pertinentes, alias autem, quae sunt
personarum, vocat proprias. Rursus alias agnitiones vocat mutuas, ut cum
"Iphigenia ex epistolae illius missione ab Oreste est agnita" et
rursus illum agnovit. Alias vero vocat
non mutuas, ut v. g. lib. I Aeneas clausus in nube agnovit salvos socios
Ilioneum,. Mnestheum, Sergestumi et ipse interea non agnoscebatur.
III est perturbatio, quam ita definit simul
et describit: "Est actio letifera seu dolore plena, veluti cum neces,
cruciatus, vulnera exprimuntur", v. g. lib. IX mors illa Euryali et Nisi, et
Pallantis in X.
|