|
Sicut divisit agnitiones rerum et personarum
auctor, ita dividere possumus peripetias. Alias esse rerum, cum eventus dissentanei
illarum describuntun. Harum usus est brevissimus apud poetas, ut illud apud
Statium de caede ebriorum nocturna:
Crateras pronos epulasque in caede natantes
Cernere erat iugulisque modo torrentis apertis
Sanguine commixto redeuntem in pocula Bacchum
et illud cum describit addensationem
exercitus:
Permixtaeque nitent aliena in casside
cristae.
Aliae autem sunt
rerum et personarum simul, ut:
Confixique suis
telis,
quibus nimirum
hostes configendi erant. Tertiae vero simpliciter concernunt ipsas personas.
Habent autem gratiam, cum ita ordinantur, ut cum maxima felicitas speratur ex
aliquo adhibito medio in ordine ad ipsam felicitatem, tunc ex eodem ipso medio
eveniat maxima infelicitas, v. g. lib. II, cum Troiani sumunt clipeos Graecorum
primoque illis stratagematis aditu fortuna favet, sed statim mutatur, nam
suorum deinde telis obruuntur. Est autem pulcherrima peripetia illa, quae
quodammodo coniuncta est cum agnitione vel cum non agnitione, vel certe cum
utraque, ut hic cum agnitione Troianorum Graece armatorum, et non agnitione
aliorum. Id etiam contingit admodum delectabile, cum ex fortuna infelici fit
mutatio in felicem, sed tum lenis est motus gaudii aut laetitiae, ut cum
Polynices et Tydeus et ex pauperibus iacentibus apud Statium ad limen Adrasti
fiunt potentes, et ex inimids ac rixosis amicissimi et concordes. Est et aliud
quoddam genus, cum non fit mutatio ex parte medii practici in contrarium, sed
ex parte alicuius cognitionis speculativae in ordine ad futurum. Hoc genus colligo ex Vergilii lib. VI. Apollo dederat
oraculum futurum Palinurum
... ponto incolumem finesque canebat
Venturum Ausonios...
Ergo servato fallaciter oraculo tres noctes
enatavit mare et tetigerat Italiam manibus, sed tamen cadavere postea in litus
eiectus eam invisit demortuus. Duae ergo hae species erunt peripetiae vel ex
parte cognitionis adhibitae, vel ex parte actionis, seu medii practici, in
contrarium evenientis.
|