Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Maciej Kazimierz Sarbiewski
De perfecta poesi, sive Vergilius et Homerus

IntraText CT - Text

  • LIBER VIII.  DE IIS REBUS, QUAE NECESSARIAE SUNT AD MOVENDUM,  SEU PATHOS FABULAE
    • CAPUT IV DIVISIO AGNITIONIS
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

CAPUT IV

DIVISIO AGNITIONIS

 

De hac fuse quidem, sed obscurius, Aristoteles cap. 13, in quo genera agnitionis recenset.

I genus dicit esse facile minimeque artificiosum ideoque a plurimis usurpatur, cum nimirum agnitio fit per dubitationem, ut cum dubitare incipimus hoc, quod occidimus, sitne fera an homo, amicus vel inimicus, aut certe fit per signa. "Signa autem", inquit, "sunt aliqua ingenita, v. g. lancea, quam Terrigenae gestare solent (de quo diximus in Antiquitatibus), aliqua autem adventitia sunt, sed haec vel in corpore, ut per cicatrices, vel extrinsesecus, ut per monilia, per torques" etc. Qualis est balteus ille Pallantis.

II genus vocat coniunctum cum peripetia, v.g. Iphigenia Orestem immolare debuerat, sed cum agnovisset eum fratrem, vitam illi dedit.

III genus vocat "per reminiscentiam, dum", inquit, "spectando aliquid in animum aliquid aliud revocamus", datque exemplum Ulixis, qui in "sermone apud Alcinoum audiens citharoedum ex recordatione flevit vel agnitus est".

IV genus vocat "per syllogismum", cuius dat exemplum: "Accessit similis quidam Oresti; sed Oresti nemo alius est similis praeter Orestem; ergo Orestes accessit". Nos aliud damus ex Aeneide initio VII, ubi agnoscit Aeneas se in Italiam venire per medium syllogisticum sibi ab Anchise suggestum, cognitor:

Tunc debui venire in Italiam, cum mensas devorarem;
Sed modo mensas devoro;
Ergo modo veni in Italiam.

Concludit vero omnium pulcherrimam esse agnitionem, "qua ex verisimilibus admiratio ipsa paritur", hoc est, quae habet connexionem probabilem eorum, a quibus pendet ipsa agnitio, datque eius exemplum in Iphigenia, quod habes descriptum apud Ovidium lib. III De Ponto elegia 2.

 




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License