|
Miror Aristotelem, cur solam agnitionem
tamquam partem epopoeiae proprie moventem assignaverit, cum etiam interdum
moveat admirabiliter ipsa non agnitio, v. g. si spectetur lib. I illa sola non
agnitio Veneris transformatae in nympham. Sane vehementer lectorem movet, etiam
ante factam agnitionem, maxime in illis verbis:
...heus, inquit,
iuvenes, monstrate, mearum
Vidistis si quam hic errantem forte sororum.
Errabat autem
ipse potius Aeneas. Deinde in illis:
... haud equidem
tali me dignor honore,
dissentaneum
enim hic est. Cum enim fuerit et mater, et dea, utique exigebat cultum, sed
nimirum tum non exigebat, quia non agnita. Illa
vero quantopere movent eo ipso, quod videat lector non intercedere agnitionem:
Sed vos qui tandem...
vel illa Aeneae verba:
...si vestras forte per aures
Troiae nomen iit...
vel illa:
... conscendi navibus aequor
Matre dea monstrante viam...
Itaque etiamsi se Aeneae Venus non
revelasset, tamen hucusque motus integer fuisset. Ergo et ipsa non agnitio est
formalis quaedam et separata ratio motus. Clarius
exemplum est in fine lib. I de Amore transformato in Ascanium:
Ille ubi complexu Aeneae colloque pependit
Et magnum falsi implevit genitoris amorem,
Reginam petit. Haec oculis, haec pectore toto
Haeret et interdum gremio fovet, inscia Dido,
Insideat quantus miserae deus.
Hic sane nulla omnino est agnitio, et tamen
vehementer movemur istaec legendo. Immo ausim pronuntiare similes non
agnitiones tam diu magis movere et delectare, quam diu nulla consequitur
agnitio. Exemplum
habes clarissimum lib. X, ubi Turnus stricto ense insequitur Iunonem falsam. Certe elanguesceret gratia et delectatio et motus ipse
mutaretur, si agnosceret Iunonem se insequi aut insecutum fuisse Turnus. Ergo
illa summo iudicio consequuntur:
Illum autem Aeneas absentem in proelia
poscit...
Cum Turnum interea medio fert aequore turbo.
Respicit ignarus rerum ignarusque salutis.
Et ratio a priori est, tunc enim maxime
commiseremur, cum aliquem aliquid agere videmus vel immerito deceptum a malis,
vel bene et feliciter deceptum a bonis, et praeterea oritur in nobis quaedam
cupiditas leniterque irritans mentem desiderium illi haec, quorum ignarus est,
significandi, quod magis experientia ipsa explicet quam ratio.
Statuimus ergo quartum modum movendi, non
agnitionem vel temporariam, vel perpetuam, ut si fratres duo se occidant non
culpabiliter, nescii se esse fratres.
|