Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Maciej Kazimierz Sarbiewski
De perfecta poesi, sive Vergilius et Homerus

IntraText CT - Text

  • LIBER IX.  DE TRAGOEDIA ET COMOEDIA, SIVE SENECA ET TERENTIUS, ITEM DE IMPERFECTIS HEROICAE POESEOS SPECIEBUS ET IIS, QUAE HEROICAE SUNT, QUIA CARMINE HEROICO DESCRIBUNTUR; UBI BREVISSIME DE BUCOCLICA POESI, DE IDYLLIIS, SYLVIS, PANEGYRICIS, SIVE STATIUS ET CLAUDIANUS
    • CAPUT I DEFINITIO TRAGOEDIAE
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

LIBER IX
DE TRAGOEDIA ET COMOEDIA, SIVE SENECA ET TERENTIUS, ITEM DE IMPERFECTIS HEROICAE POESEOS SPECIEBUS ET IIS, QUAE HEROICAE SUNT, QUIA CARMINE HEROICO DESCRIBUNTUR; UBI BREVISSIME DE BUCOCLICA POESI, DE IDYLLIIS, SYLVIS, PANEGYRICIS, SIVE STATIUS ET CLAUDIANUS

CAPUT I

DEFINITIO TRAGOEDIAE

 

Hanc Pontanus lib. II cap. 18 mendose affert dicens esse poesin illustrium virorum etc. Nam tragoedia, sicut et omnis poesis perfecta, non est imitatio personarum, sed actionum, ut saepe Aristoteles inculcat toto libro. Rectius ergo ipse describit Aristoteles tragoediam esse imitationem actionis illustris, magnitudinem habentis, non enarrando, sed agendo et colloquendo, ut misericordia et terrore animos ab iis perturbationibus liberet et purget, a quibus huiusmodi facinora tragica proficiscuntur. Itaque sicuti comoediae proprium est delectabile, ita tragoediae proprium est miserabile et terribile. Ratio autem est, cur non nisi illustres actiones et illustrium personarum imitatur tragoedia in ordine ad commiserationem vel metum excitandum, comoedia autem leviores actiones levium personarum in ordine ad delectationem et festivitatem excitandam, quia ita experientia et ratione constat facilius nos dolere de calamitatibus illustrium virorum et tragicis eventibus quam de plebeiorum, sicut, e contra, facilius gaudemus de bono eventu plebeiorum quam illustrium, quia utrumque nobis inopinatum accidit, cum felicitas ordinarie propria sit illustribus ex communi opinione, infelicitas vero in plebeis et pauperioribus.

 




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License